|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtutes infusae non
sint alterius speciei a virtutibus acquisitis. Virtus enim acquisita
et virtus infusa, secundum praedicta, non videntur differre nisi
secundum ordinem ad ultimum finem. Sed habitus et actus humani non
recipiunt speciem ab ultimo fine, sed a proximo. Non ergo virtutes
morales vel intellectuales infusae differunt specie ab acquisitis.
2. Praeterea, habitus per actus cognoscuntur. Sed idem est actus
temperantiae infusae, et acquisitae, scilicet moderari concupiscentias
tactus. Ergo non differunt specie.
3. Praeterea, virtus acquisita et infusa differunt secundum illud
quod est immediate a Deo factum, et a creatura. Sed idem est specie
homo quem Deus formavit, et quem generat natura; et oculus quem caeco
nato dedit, et quem virtus formativa causat. Ergo videtur quod est
eadem specie virtus acquisita, et infusa.
Sed contra, quaelibet differentia in definitione posita, mutata
diversificat speciem. Sed in definitione virtutis infusae ponitur,
quam Deus in nobis sine nobis operatur, ut supra dictum est. Ergo
virtus acquisita, cui hoc non convenit, non est eiusdem speciei cum
infusa.
Respondeo dicendum quod dupliciter habitus distinguuntur specie. Uno
modo, sicut praedictum est, secundum speciales et formales rationes
obiectorum. Obiectum autem virtutis cuiuslibet est bonum consideratum
in materia propria, sicut temperantiae obiectum est bonum delectabilium
in concupiscentiis tactus. Cuius quidem obiecti formalis ratio est a
ratione, quae instituit modum in his concupiscentiis, materiale autem
est id quod est ex parte concupiscentiarum. Manifestum est autem quod
alterius rationis est modus qui imponitur in huiusmodi concupiscentiis
secundum regulam rationis humanae, et secundum regulam divinam. Puta
in sumptione ciborum, ratione humana modus statuitur ut non noceat
valetudini corporis, nec impediat rationis actum, secundum autem
regulam legis divinae, requiritur quod homo castiget corpus suum, et
in servitutem redigat, per abstinentiam cibi et potus, et aliorum
huiusmodi. Unde manifestum est quod temperantia infusa et acquisita
differunt specie, et eadem ratio est de aliis virtutibus. Alio modo
habitus distinguuntur specie secundum ea ad quae ordinantur, non enim
est eadem specie sanitas hominis et equi, propter diversas naturas ad
quas ordinantur. Et eodem modo dicit philosophus, in III
Polit., quod diversae sunt virtutes civium, secundum quod bene se
habent ad diversas politias. Et per hunc etiam modum differunt specie
virtutes morales infusae, per quas homines bene se habent in ordine ad
hoc quod sint cives sanctorum et domestici Dei; et aliae virtutes
acquisitae, secundum quas homo se bene habet in ordine ad res humanas.
Ad primum ergo dicendum quod virtus infusa et acquisita non solum
differunt secundum ordinem ad ultimum finem; sed etiam secundum ordinem
ad propria obiecta, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod alia ratione modificat concupiscentias
delectabilium tactus temperantia acquisita, et temperantia infusa, ut
dictum est. Unde non habent eundem actum.
Ad tertium dicendum quod oculum caeci nati Deus fecit ad eundem actum
ad quem formantur alii oculi secundum naturam, et ideo fuit eiusdem
speciei. Et eadem ratio esset, si Deus vellet miraculose causare in
homine virtutes quales acquiruntur ex actibus. Sed ita non est in
proposito, ut dictum est.
|
|