|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod medium virtutis moralis
non sit medium rationis, sed medium rei. Bonum enim virtutis moralis
consistit in hoc quod est in medio. Bonum autem, ut dicitur in VI
Metaphys., est in rebus ipsis. Ergo medium virtutis moralis est
medium rei.
2. Praeterea, ratio est vis apprehensiva. Sed virtus moralis non
consistit in medio apprehensionum; sed magis in medio operationum et
passionum. Ergo medium virtutis moralis non est medium rationis, sed
medium rei.
3. Praeterea, medium quod accipitur secundum proportionem
arithmeticam vel geometricam, est medium rei. Sed tale est medium
iustitiae, ut dicitur in V Ethic. Ergo medium virtutis moralis non
est medium rationis, sed rei.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod virtus
moralis in medio consistit quoad nos, determinata ratione.
Respondeo dicendum quod medium rationis dupliciter potest intelligi.
Uno modo, secundum quod medium in ipso actu rationis existit, quasi
ipse actus rationis ad medium reducatur. Et sic, quia virtus moralis
non perficit actum rationis, sed actum virtutis appetitivae; medium
virtutis moralis non est medium rationis. Alio modo potest dici medium
rationis id quod a ratione ponitur in aliqua materia. Et sic omne
medium virtutis moralis est medium rationis, quia, sicut dictum est,
virtus moralis dicitur consistere in medio, per conformitatem ad
rationem rectam. Sed quandoque contingit quod medium rationis est
etiam medium rei, et tunc oportet quod virtutis moralis medium sit
medium rei; sicut est in iustitia. Quandoque autem medium rationis
non est medium rei, sed accipitur per comparationem ad nos, et sic est
medium in omnibus aliis virtutibus moralibus. Cuius ratio est quia
iustitia est circa operationes, quae consistunt in rebus exterioribus,
in quibus rectum institui debet simpliciter et secundum se, ut supra
dictum est, et ideo medium rationis in iustitia est idem cum medio
rei, inquantum scilicet iustitia dat unicuique quod debet, et non plus
nec minus. Aliae vero virtutes morales consistunt circa passiones
interiores, in quibus non potest rectum constitui eodem modo, propter
hoc quod homines diversimode se habent ad passiones, et ideo oportet
quod rectitudo rationis in passionibus instituatur per respectum ad
nos, qui afficimur secundum passiones.
Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam, primae duae rationes
procedunt de medio rationis quod scilicet invenitur in ipso actu
rationis. Tertia vero ratio procedit de medio iustitiae.
|
|