|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes intellectuales
non consistant in medio. Virtutes enim morales consistunt in medio,
inquantum conformantur regulae rationis. Sed virtutes intellectuales
sunt in ipsa ratione; et sic non videntur habere superiorem regulam.
Ergo virtutes intellectuales non consistunt in medio.
2. Praeterea, medium virtutis moralis determinatur a virtute
intellectuali, dicitur enim in II Ethic., quod virtus consistit in
medietate determinata ratione, prout sapiens determinabit. Si igitur
virtus intellectualis iterum consistat in medio, oportet quod
determinetur sibi medium per aliquam aliam virtutem. Et sic procedetur
in infinitum in virtutibus.
3. Praeterea, medium proprie est inter contraria; ut patet per
philosophum, in X Metaphys. Sed in intellectu non videtur esse
aliqua contrarietas, cum etiam ipsa contraria, secundum quod sunt in
intellectu, non sint contraria, sed simul intelligantur, ut album et
nigrum, sanum et aegrum. Ergo in intellectualibus virtutibus non est
medium.
Sed contra est quod ars est virtus intellectualis, ut dicitur in VI
Ethic.; et tamen artis est aliquod medium, ut dicitur in II
Ethic. Ergo etiam virtus intellectualis consistit in medio.
Respondeo dicendum quod bonum alicuius rei consistit in medio,
secundum quod conformatur regulae vel mensurae quam contingit
transcendere et ab ea deficere, sicut dictum est. Virtus autem
intellectualis ordinatur ad bonum, sicut et moralis, ut supra dictum
est. Unde secundum quod bonum virtutis intellectualis se habet ad
mensuram, sic se habet ad rationem medii. Bonum autem virtutis
intellectualis est verum, speculativae quidem virtutis, verum
absolute, ut in VI Ethic. dicitur; practicae autem virtutis,
verum secundum conformitatem ad appetitum rectum. Verum autem
intellectus nostri absolute consideratum, est sicut mensuratum a re,
res enim est mensura intellectus nostri, ut dicitur in X Metaphys.;
ex eo enim quod res est vel non est, veritas est in opinione et in
oratione. Sic igitur bonum virtutis intellectualis speculativae
consistit in quodam medio, per conformitatem ad ipsam rem, secundum
quod dicit esse quod est, vel non esse quod non est; in quo ratio veri
consistit. Excessus autem est secundum affirmationem falsam, per quam
dicitur esse quod non est, defectus autem accipitur secundum negationem
falsam, per quam dicitur non esse quod est. Verum autem virtutis
intellectualis practicae, comparatum quidem ad rem, habet rationem
mensurati. Et sic eodem modo accipitur medium per conformitatem ad
rem, in virtutibus intellectualibus practicis, sicut in speculativis.
Sed respectu appetitus, habet rationem regulae et mensurae. Unde
idem medium, quod est virtutis moralis, etiam est ipsius prudentiae,
scilicet rectitudo rationis, sed prudentiae quidem est istud medium ut
regulantis et mensurantis; virtutis autem moralis, ut mensuratae et
regulatae. Similiter excessus et defectus accipitur diversimode
utrobique.
Ad primum ergo dicendum quod etiam virtus intellectualis habet suam
mensuram, ut dictum est, et per conformitatem ad ipsam, accipitur in
ipsa medium.
Ad secundum dicendum quod non est necesse in infinitum procedere in
virtutibus, quia mensura et regula intellectualis virtutis non est
aliquod aliud genus virtutis, sed ipsa res.
Ad tertium dicendum quod ipsae res contrariae non habent contrarietatem
in anima, quia unum est ratio cognoscendi alterum, et tamen in
intellectu est contrarietas affirmationis et negationis, quae sunt
contraria, ut dicitur in fine peri hermeneias. Quamvis enim esse et
non esse non sint contraria, sed contradictorie opposita, si
considerentur ipsa significata prout sunt in rebus, quia alterum est
ens, et alterum est pure non ens, tamen si referantur ad actum
animae, utrumque ponit aliquid. Unde esse et non esse sunt
contradictoria, sed opinio qua opinamur quod bonum est bonum, est
contraria opinioni qua opinamur quod bonum non est bonum. Et inter
huiusmodi contraria medium est virtus intellectualis.
|
|