|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod virtus theologica
consistat in medio. Bonum enim aliarum virtutum consistit in medio.
Sed virtus theologica excedit in bonitate alias virtutes. Ergo virtus
theologica multo magis est in medio.
2. Praeterea, medium virtutis accipitur, moralis quidem secundum
quod appetitus regulatur per rationem; intellectualis vero secundum
quod intellectus noster mensuratur a re. Sed virtus theologica et
perficit intellectum, et appetitum, ut supra dictum est. Ergo etiam
virtus theologica consistit in medio.
3. Praeterea, spes quae est virtus theologica, medium est inter
desperationem et praesumptionem. Similiter etiam fides incedit media
inter contrarias haereses, ut Boetius dicit, in libro de duabus
naturis, quod enim confitemur in Christo unam personam et duas
naturas, medium est inter haeresim Nestorii, qui dicit duas personas
et duas naturas; et haeresim Eutychis, qui dicit unam personam et
unam naturam. Ergo virtus theologica consistit in medio.
Sed contra, in omnibus in quibus consistit virtus in medio, contingit
peccare per excessum, sicut et per defectum. Sed circa Deum, qui
est obiectum virtutis theologicae, non contingit peccare per excessum,
dicitur enim Eccli. XLIII, benedicentes Deum, exaltate illum
quantum potestis, maior enim est omni laude. Ergo virtus theologica
non consistit in medio.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, medium virtutis accipitur
per conformitatem ad suam regulam vel mensuram, secundum quod contingit
ipsam transcendere vel ab ea deficere. Virtutis autem theologicae
duplex potest accipi mensura. Una quidem secundum ipsam rationem
virtutis. Et sic mensura et regula virtutis theologicae est ipse
Deus, fides enim nostra regulatur secundum veritatem divinam, caritas
autem secundum bonitatem eius, spes autem secundum magnitudinem
omnipotentiae et pietatis eius. Et ista est mensura excellens omnem
humanam facultatem, unde nunquam potest homo tantum diligere Deum
quantum diligi debet, nec tantum credere aut sperare in ipsum, quantum
debet. Unde multo minus potest ibi esse excessus. Et sic bonum talis
virtutis non consistit in medio, sed tanto est melius, quanto magis
acceditur ad summum. Alia vero regula vel mensura virtutis theologicae
est ex parte nostra, quia etsi non possumus ferri in Deum quantum
debemus, debemus tamen ferri in ipsum credendo, sperando et amando,
secundum mensuram nostrae conditionis. Unde per accidens potest in
virtute theologica considerari medium et extrema, ex parte nostra.
Ad primum ergo dicendum quod bonum virtutum intellectualium et moralium
consistit in medio per conformitatem ad regulam vel mensuram quam
transcendere contingit. Quod non est in virtutibus theologicis, per
se loquendo, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod virtutes morales et intellectuales perficiunt
intellectum et appetitum nostrum in ordine ad mensuram et regulam
creatam, virtutes autem theologicae in ordine ad mensuram et regulam
increatam. Unde non est similis ratio.
Ad tertium dicendum quod spes est media inter praesumptionem et
desperationem, ex parte nostra, inquantum scilicet aliquis praesumere
dicitur ex eo quod sperat a Deo bonum quod excedit suam conditionem;
vel non sperat quod secundum suam conditionem sperare posset. Non
autem potest esse superabundantia spei ex parte Dei, cuius bonitas est
infinita. Similiter etiam fides est media inter contrarias haereses,
non per comparationem ad obiectum, quod est Deus, cui non potest
aliquis nimis credere, sed inquantum ipsa opinio humana est media inter
contrarias opiniones, ut ex supradictis patet.
|
|