|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non sint
ex necessitate connexae. Virtutes enim morales quandoque causantur ex
exercitio actuum, ut probatur in II Ethic. Sed homo potest
exercitari in actibus alicuius virtutis sine hoc quod exercitetur in
actibus alterius virtutis. Ergo una virtus moralis potest haberi sine
altera.
2. Praeterea, magnificentia et magnanimitas sunt quaedam virtutes
morales. Sed aliquis potest habere alias virtutes morales, sine hoc
quod habeat magnificentiam et magnanimitatem, dicit enim philosophus,
in IV Ethic., quod inops non potest esse magnificus, qui tamen
potest habere quasdam alias virtutes; et quod ille qui parvis est
dignus, et his se dignificat, temperatus est, magnanimus autem non
est. Ergo virtutes morales non sunt connexae.
3. Praeterea, sicut virtutes morales perficiunt partem appetitivam
animae, ita virtutes intellectuales perficiunt partem intellectivam.
Sed virtutes intellectuales non sunt connexae, potest enim aliquis
habere unam scientiam, sine hoc quod habeat aliam. Ergo etiam neque
virtutes morales sunt connexae.
4. Praeterea, si virtutes morales sint connexae, hoc non est nisi
quia connectuntur in prudentia. Sed hoc non sufficit ad connexionem
virtutum moralium. Videtur enim quod aliquis possit esse prudens circa
agibilia quae pertinent ad unam virtutem, sine hoc quod sit prudens in
his quae pertinent ad aliam, sicut etiam aliquis potest habere artem
circa quaedam factibilia, sine hoc quod habeat artem circa alia.
Prudentia autem est recta ratio agibilium. Ergo non est necessarium
virtutes morales esse connexas.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, super Lucam, connexae sibi
sunt, concatenataeque virtutes, ut qui unam habet, plures habere
videatur. Augustinus etiam dicit, in VI de Trin., quod virtutes
quae sunt in animo humano, nullo modo separantur ab invicem. Et
Gregorius dicit, XXII Moral., quod una virtus sine aliis aut
omnino nulla est, aut imperfecta. Et Tullius dicit, in II de
Tuscul. quaest., si unam virtutem confessus es te non habere,
nullam necesse est te habiturum.
Respondeo dicendum quod virtus moralis potest accipi vel perfecta vel
imperfecta. Imperfecta quidem moralis virtus, ut temperantia vel
fortitudo, nihil aliud est quam aliqua inclinatio in nobis existens ad
opus aliquod de genere bonorum faciendum, sive talis inclinatio sit in
nobis a natura, sive ex assuetudine. Et hoc modo accipiendo virtutes
morales, non sunt connexae, videmus enim aliquem ex naturali
complexione, vel ex aliqua consuetudine, esse promptum ad opera
liberalitatis, qui tamen non est promptus ad opera castitatis.
Perfecta autem virtus moralis est habitus inclinans in bonum opus bene
agendum. Et sic accipiendo virtutes morales, dicendum est eas
connexas esse; ut fere ab omnibus ponitur. Cuius ratio duplex
assignatur, secundum quod diversimode aliqui virtutes cardinales
distinguunt. Ut enim dictum est, quidam distinguunt eas secundum
quasdam generales conditiones virtutum, utpote quod discretio pertineat
ad prudentiam, rectitudo ad iustitiam, moderantia ad temperantiam,
firmitas animi ad fortitudinem, in quacumque materia ista
considerentur. Et secundum hoc, manifeste apparet ratio connexionis,
non enim firmitas habet laudem virtutis, si sit sine moderatione, vel
rectitudine, aut discretione; et eadem ratio est de aliis. Et hanc
rationem connexionis assignat Gregorius, XXII Moral., dicens
quod virtutes, si sint disiunctae, non possunt esse perfectae,
secundum rationem virtutis, quia nec prudentia vera est quae iusta,
temperans et fortis non est; et idem subdit de aliis virtutibus. Et
similem rationem assignat Augustinus, in VI de Trin. Alii vero
distinguunt praedictas virtutes secundum materias. Et secundum hoc
assignatur ratio connexionis ab Aristotele, in VI Ethic. Quia
sicut supra dictum est, nulla virtus moralis potest sine prudentia
haberi, eo quod proprium virtutis moralis est facere electionem
rectam, cum sit habitus electivus; ad rectam autem electionem non
solum sufficit inclinatio in debitum finem, quod est directe per
habitum virtutis moralis; sed etiam quod aliquis directe eligat ea quae
sunt ad finem, quod fit per prudentiam, quae est consiliativa et
iudicativa et praeceptiva eorum quae sunt ad finem. Similiter etiam
prudentia non potest haberi nisi habeantur virtutes morales, cum
prudentia sit recta ratio agibilium, quae, sicut ex principiis,
procedit ex finibus agibilium, ad quos aliquis recte se habet per
virtutes morales. Unde sicut scientia speculativa non potest haberi
sine intellectu principiorum, ita nec prudentia sine virtutibus
moralibus. Ex quo manifeste sequitur virtutes morales esse connexas.
Ad primum ergo dicendum quod virtutum moralium quaedam perficiunt
hominem secundum communem statum, scilicet quantum ad ea quae
communiter in omni vita hominum occurrunt agenda. Unde oportet quod
homo simul exercitetur circa materias omnium virtutum moralium. Et si
quidem circa omnes exercitetur bene operando, acquiret habitus omnium
virtutum moralium. Si autem exercitetur bene operando circa unam
materiam, non autem circa aliam, puta bene se habendo circa iras, non
autem circa concupiscentias; acquiret quidem habitum aliquem ad
refrenandum iras, qui tamen non habebit rationem virtutis, propter
defectum prudentiae, quae circa concupiscentias corrumpitur. Sicut
etiam naturales inclinationes non habent perfectam rationem virtutis,
si prudentia desit. Quaedam vero virtutes morales sunt quae perficiunt
hominem secundum aliquem eminentem statum, sicut magnificentia, et
magnanimitas. Et quia exercitium circa materias harum virtutum non
occurrit unicuique communiter, potest aliquis habere alias virtutes
morales, sine hoc quod habitus harum virtutum habeat actu, loquendo de
virtutibus acquisitis. Sed tamen, acquisitis aliis virtutibus, habet
istas virtutes in potentia propinqua. Cum enim aliquis per exercitium
adeptus est liberalitatem circa mediocres donationes et sumptus, si
superveniat ei abundantia pecuniarum, modico exercitio acquiret
magnificentiae habitum, sicut geometer modico studio acquirit scientiam
alicuius conclusionis quam nunquam consideravit. Illud autem habere
dicimur, quod in promptu est ut habeamus; secundum illud philosophi,
in II Physic., quod parum deest, quasi nihil deesse videtur.
Et per hoc patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod virtutes intellectuales sunt circa diversas
materias ad invicem non ordinatas, sicut patet in diversis scientiis et
artibus. Et ideo non invenitur in eis connexio quae invenitur in
virtutibus moralibus existentibus circa passiones et operationes, quae
manifeste habent ordinem ad invicem. Nam omnes passiones, a quibusdam
primis procedentes, scilicet amore et odio, ad quasdam alias
terminantur, scilicet delectationem et tristitiam. Et similiter omnes
operationes quae sunt virtutis moralis materia, habent ordinem ad
invicem, et etiam ad passiones. Et ideo tota materia moralium
virtutum sub una ratione prudentiae cadit. Habent tamen omnia
intelligibilia ordinem ad prima principia. Et secundum hoc, omnes
virtutes intellectuales dependent ab intellectu principiorum; sicut
prudentia a virtutibus moralibus, ut dictum est. Principia autem
universalia, quorum est intellectus principiorum, non dependent a
conclusionibus, de quibus sunt reliquae intellectuales virtutes; sicut
morales dependent a prudentia, eo quod appetitus movet quodammodo
rationem, et ratio appetitum, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod ea ad quae inclinant virtutes morales, se
habent ad prudentiam sicut principia, non autem factibilia se habent ad
artem sicut principia, sed solum sicut materia. Manifestum est autem
quod, etsi ratio possit esse recta in una parte materiae, et non in
alia; nullo tamen modo potest dici ratio recta, si sit defectus
cuiuscumque principii. Sicut si quis erraret circa hoc principium,
omne totum est maius sua parte, non posset habere scientiam
geometricam, quia oporteret multum recedere a veritate in sequentibus.
Et praeterea, agibilia sunt ordinata ad invicem; non autem
factibilia, ut dictum est. Et ideo defectus prudentiae circa unam
partem agibilium, induceret defectum etiam circa alia agibilia. Quod
in factibilibus non contingit.
|
|