|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales
possint esse sine caritate. Dicitur enim in libro sententiarum
prosperi, quod omnis virtus praeter caritatem, potest esse communis
bonis et malis. Sed caritas non potest esse nisi in bonis, ut dicitur
ibidem. Ergo aliae virtutes possunt haberi sine caritate.
2. Praeterea, virtutes morales possunt acquiri ex actibus humanis,
ut dicitur in II Ethic. Sed caritas non habetur nisi ex infusione;
secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ergo aliae virtutes
possunt haberi sine caritate.
3. Praeterea, virtutes morales connectuntur ad invicem, inquantum
dependent a prudentia. Sed caritas non dependet a prudentia; immo
prudentiam excedit, secundum illud Ephes. III, supereminentem
scientiae caritatem Christi. Ergo virtutes morales non connectuntur
caritati, sed sine ea esse possunt.
Sed contra est quod dicitur I Ioan. III, qui non diligit, manet
in morte. Sed per virtutes perficitur vita spiritualis, ipsae enim
sunt quibus recte vivitur, ut Augustinus dicit, in II de Lib.
Arbit. Ergo non possunt esse sine dilectione caritatis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, virtutes morales
prout sunt operativae boni in ordine ad finem qui non excedit facultatem
naturalem hominis, possunt per opera humana acquiri. Et sic
acquisitae sine caritate esse possunt, sicut fuerunt in multis
gentilibus. Secundum autem quod sunt operativae boni in ordine ad
ultimum finem supernaturalem, sic perfecte et vere habent rationem
virtutis; et non possunt humanis actibus acquiri, sed infunduntur a
Deo. Et huiusmodi virtutes morales sine caritate esse non possunt.
Dictum est enim supra quod aliae virtutes morales non possunt esse sine
prudentia; prudentia autem non potest esse sine virtutibus moralibus,
inquantum virtutes morales faciunt bene se habere ad quosdam fines, ex
quibus procedit ratio prudentiae. Ad rectam autem rationem prudentiae
multo magis requiritur quod homo bene se habeat circa ultimum finem,
quod fit per caritatem, quam circa alios fines, quod fit per virtutes
morales, sicut ratio recta in speculativis maxime indiget primo
principio indemonstrabili, quod est contradictoria non simul esse
vera. Unde manifestum fit quod nec prudentia infusa potest esse sine
caritate; nec aliae virtutes morales consequenter, quae sine prudentia
esse non possunt. Patet igitur ex dictis quod solae virtutes infusae
sunt perfectae, et simpliciter dicendae virtutes, quia bene ordinant
hominem ad finem ultimum simpliciter. Aliae vero virtutes, scilicet
acquisitae, sunt secundum quid virtutes, non autem simpliciter,
ordinant enim hominem bene respectu finis ultimi in aliquo genere, non
autem respectu finis ultimi simpliciter. Unde Rom. XIV super
illud, omne quod non est ex fide, peccatum est, dicit Glossa
Augustini, ubi deest agnitio veritatis, falsa est virtus etiam in
bonis moribus.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes ibi accipiuntur secundum
imperfectam rationem virtutis. Alioquin, si virtus moralis secundum
perfectam rationem virtutis accipiatur, bonum facit habentem; et per
consequens in malis esse non potest.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de virtutibus moralibus
acquisitis.
Ad tertium dicendum quod, etsi caritas excedat scientiam et
prudentiam, tamen prudentia dependet a caritate, ut dictum est. Et
per consequens, omnes virtutes morales infusae.
|
|