|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod caritas sine aliis
virtutibus moralibus haberi possit. Ad id enim ad quod sufficit unum,
indebitum est quod plura ordinentur. Sed sola caritas sufficit ad
omnia opera virtutis implenda, ut patet per id quod dicitur I ad
Cor. XIII, caritas patiens est, benigna est, et cetera. Ergo
videtur quod, habita caritate, aliae virtutes superfluerent.
2. Praeterea, qui habet habitum virtutis, de facili operatur ea
quae sunt virtutis, et ei secundum se placent, unde et signum habitus
est delectatio quae fit in opere, ut dicitur in II Ethic. Sed
multi habent caritatem, absque peccato mortali existentes, qui tamen
difficultatem in operibus virtutum patiuntur, neque eis secundum se
placent, sed solum secundum quod referuntur ad caritatem. Ergo multi
habent caritatem, qui non habent alias virtutes.
3. Praeterea, caritas in omnibus sanctis invenitur. Sed quidam
sunt sancti qui tamen aliquibus virtutibus carent, dicit enim Beda
quod sancti magis humiliantur de virtutibus quas non habent, quam de
virtutibus quas habent, glorientur. Ergo non est necessarium quod qui
habet caritatem, omnes virtutes morales habeat.
Sed contra est quod per caritatem tota lex impletur, dicitur enim
Rom. XIII, qui diligit proximum, legem implevit. Sed tota lex
impleri non potest nisi per omnes virtutes morales, quia lex praecipit
de omnibus actibus virtutum, ut dicitur in V Ethic. Ergo qui habet
caritatem, habet omnes virtutes morales. Augustinus etiam dicit, in
quadam epistola, quod caritas includit in se omnes virtutes
cardinales.
Respondeo dicendum quod cum caritate simul infunduntur omnes virtutes
morales. Cuius ratio est quia Deus non minus perfecte operatur in
operibus gratiae, quam in operibus naturae. Sic autem videmus in
operibus naturae, quod non invenitur principium aliquorum operum in
aliqua re, quin inveniantur in ea quae sunt necessaria ad huiusmodi
opera perficienda, sicut in animalibus inveniuntur organa quibus
perfici possunt opera ad quae peragenda anima habet potestatem.
Manifestum est autem quod caritas, inquantum ordinat hominem ad finem
ultimum, est principium omnium bonorum operum quae in finem ultimum
ordinari possunt. Unde oportet quod cum caritate simul infundantur
omnes virtutes morales, quibus homo perficit singula genera bonorum
operum. Et sic patet quod virtutes morales infusae non solum habent
connexionem propter prudentiam; sed etiam propter caritatem. Et quod
qui amittit caritatem per peccatum mortale, amittit omnes virtutes
morales infusas.
Ad primum ergo dicendum quod ad hoc quod actus inferioris potentiae sit
perfectus, requiritur quod non solum adsit perfectio in superiori
potentia, sed etiam in inferiori, si enim principale agens debito modo
se haberet, non sequeretur actio perfecta, si instrumentum non esset
bene dispositum. Unde oportet ad hoc quod homo bene operetur in his
quae sunt ad finem, quod non solum habeat virtutem qua bene se habeat
circa finem, sed etiam virtutes quibus bene se habeat circa ea quae
sunt ad finem, nam virtus quae est circa finem, se habet ut
principalis et motiva respectu earum quae sunt ad finem. Et ideo cum
caritate necesse est etiam habere alias virtutes morales.
Ad secundum dicendum quod quandoque contingit quod aliquis habens
habitum, patitur difficultatem in operando, et per consequens non
sentit delectationem et complacentiam in actu, propter aliquod
impedimentum extrinsecus superveniens, sicut ille qui habet habitum
scientiae, patitur difficultatem in intelligendo, propter somnolentiam
vel aliquam infirmitatem. Et similiter habitus moralium virtutum
infusarum patiuntur interdum difficultatem in operando, propter aliquas
dispositiones contrarias ex praecedentibus actibus relictas. Quae
quidem difficultas non ita accidit in virtutibus moralibus acquisitis,
quia per exercitium actuum, quo acquiruntur, tolluntur etiam
contrariae dispositiones.
Ad tertium dicendum quod aliqui sancti dicuntur aliquas virtutes non
habere, inquantum patiuntur difficultatem in actibus earum, ratione
iam dicta; quamvis habitus omnium virtutum habeant.
|
|