|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fides et spes nunquam
sint sine caritate. Cum enim sint virtutes theologicae, digniores
esse videntur virtutibus moralibus, etiam infusis. Sed virtutes
morales infusae non possunt esse sine caritate. Ergo neque fides et
spes.
2. Praeterea, nullus credit nisi volens, sed caritas est in
voluntate ut Augustinus dicit, super Ioan. Sicut perfectio eius,
ut supra dictum est. Ergo fides non potest esse sine caritate.
3. Praeterea, Augustinus dicit, in Enchirid., quod spes sine
amore esse non potest. Amor autem est caritas, de hoc enim amore ibi
loquitur. Ergo spes non potest esse sine caritate.
Sed contra est quod Matth. I, dicitur in Glossa quod fides generat
spem, spes vero caritatem. Sed generans est prius generato, et
potest esse sine eo. Ergo fides potest esse sine spe; et spes sine
caritate.
Respondeo dicendum quod fides et spes, sicut et virtutes morales,
dupliciter considerari possunt. Uno modo, secundum inchoationem
quandam; alio modo, secundum perfectum esse virtutis. Cum enim
virtus ordinetur ad bonum opus agendum, virtus quidem perfecta dicitur
ex hoc quod potest in opus perfecte bonum, quod quidem est dum non
solum bonum est quod fit, sed etiam bene fit. Alioquin, si bonum sit
quod fit, non autem bene fiat, non erit perfecte bonum, unde nec
habitus qui est talis operis principium, habebit perfecte rationem
virtutis. Sicut si aliquis operetur iusta, bonum quidem facit, sed
non erit opus perfectae virtutis, nisi hoc bene faciat, idest secundum
electionem rectam, quod est per prudentiam, et ideo iustitia sine
prudentia non potest esse virtus perfecta. Sic igitur fides et spes
sine caritate possunt quidem aliqualiter esse, perfectae autem virtutis
rationem sine caritate non habent. Cum enim fidei opus sit credere
Deo; credere autem sit alicui propria voluntate assentire, si non
debito modo velit, non erit fidei opus perfectum. Quod autem debito
modo velit, hoc est per caritatem, quae perficit voluntatem, omnis
enim rectus motus voluntatis ex recto amore procedit, ut Augustinus
dicit, in XIV de Civ. Dei. Sic igitur fides est quidem sine
caritate, sed non perfecta virtus, sicut temperantia vel fortitudo
sine prudentia. Et similiter dicendum est de spe. Nam actus spei est
expectare futuram beatitudinem a Deo. Qui quidem actus perfectus
est, si fiat ex meritis quae quis habet, quod non potest esse sine
caritate. Si autem hoc expectet ex meritis quae nondum habet, sed
proponit in futurum acquirere, erit actus imperfectus, et hoc potest
esse sine caritate. Et ideo fides et spes possunt esse sine caritate,
sed sine caritate, proprie loquendo, virtutes non sunt; nam ad
rationem virtutis pertinet ut non solum secundum ipsam aliquod bonum
operemur, sed etiam bene, ut dicitur in II Ethic.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes morales dependent a prudentia,
prudentia autem infusa nec rationem prudentiae habere potest absque
caritate, utpote deficiente debita habitudine ad primum principium,
quod est ultimus finis. Fides autem et spes, secundum proprias
rationes, nec a prudentia nec a caritate dependent. Et ideo sine
caritate esse possunt; licet non sint virtutes sine caritate, ut
dictum est.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de fide quae habet
perfectam rationem virtutis.
Ad tertium dicendum quod Augustinus loquitur ibi de spe, secundum
quod aliquis expectat futuram beatitudinem per merita quae iam habet,
quod non est sine caritate.
|
|