|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod caritas possit esse sine
fide et spe. Caritas enim est amor Dei. Sed Deus potest a nobis
amari naturaliter, etiam non praesupposita fide, vel spe futurae
beatitudinis. Ergo caritas potest esse sine fide et spe.
2. Praeterea, caritas est radix omnium virtutum; secundum illud
Ephes. III, in caritate radicati et fundati. Sed radix aliquando
est sine ramis. Ergo caritas potest esse aliquando sine fide et spe et
aliis virtutibus.
3. Praeterea, in Christo fuit perfecta caritas. Ipse tamen non
habuit fidem et spem, quia fuit perfectus comprehensor, ut infra
dicetur. Ergo caritas potest esse sine fide et spe.
Sed contra est quod apostolus dicit, Heb. XI, sine fide
impossibile est placere Deo; quod maxime pertinet ad caritatem, ut
patet; secundum illud Proverb. VIII, ego diligentes me diligo.
Spes etiam est quae introducit ad caritatem, ut supra dictum est.
Ergo caritas non potest haberi sine fide et spe.
Respondeo dicendum quod caritas non solum significat amorem Dei, sed
etiam amicitiam quandam ad ipsum; quae quidem super amorem addit mutuam
redamationem cum quadam mutua communicatione, ut dicitur in VIII
Ethic. Et quod hoc ad caritatem pertineat, patet per id quod dicitur
I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in
eo. Et I ad Cor. I dicitur, fidelis Deus, per quem vocati estis
in societatem filii eius. Haec autem societas hominis ad Deum, quae
est quaedam familiaris conversatio cum ipso, inchoatur quidem hic in
praesenti per gratiam, perficietur autem in futuro per gloriam, quorum
utrumque fide et spe tenetur. Unde sicut aliquis non posset cum aliquo
amicitiam habere, si discrederet vel desperaret se posse habere aliquam
societatem vel familiarem conversationem cum ipso; ita aliquis non
potest habere amicitiam ad Deum, quae est caritas, nisi fidem
habeat, per quam credat huiusmodi societatem et conversationem hominis
cum Deo, et speret se ad hanc societatem pertinere. Et sic caritas
sine fide et spe nullo modo esse potest.
Ad primum ergo dicendum quod caritas non est qualiscumque amor Dei,
sed amor Dei quo diligitur ut beatitudinis obiectum, ad quod ordinamur
per fidem et spem.
Ad secundum dicendum quod caritas est radix fidei et spei, inquantum
dat eis perfectionem virtutis. Sed fides et spes, secundum rationem
propriam, praesupponuntur ad caritatem, ut supra dictum est. Et sic
caritas sine eis esse non potest.
Ad tertium dicendum quod Christo defuit fides et spes, propter id
quod est imperfectionis in eis. Sed loco fidei, habuit apertam
visionem; et loco spei, plenam comprehensionem. Et sic fuit perfecta
caritas in eo.
|
|