|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtus non possit esse
maior vel minor. Dicitur enim in Apoc. XXI, quod latera
civitatis Ierusalem sunt aequalia. Per haec autem significantur
virtutes, ut Glossa dicit ibidem. Ergo omnes virtutes sunt
aequales. Non ergo potest esse virtus maior virtute.
2. Praeterea, omne illud cuius ratio consistit in maximo, non
potest esse maius vel minus. Sed ratio virtutis consistit in maximo,
est enim virtus ultimum potentiae, ut philosophus dicit in I de
caelo; et Augustinus etiam dicit, in II de Lib. Arb., quod
virtutes sunt maxima bona, quibus nullus potest male uti. Ergo
videtur quod virtus non possit esse maior neque minor.
3. Praeterea, quantitas effectus pensatur secundum virtutem
agentis. Sed virtutes perfectae, quae sunt virtutes infusae, sunt a
Deo, cuius virtus est uniformis et infinita. Ergo videtur quod
virtus non possit esse maior virtute.
Sed contra, ubicumque potest esse augmentum et superabundantia,
potest esse inaequalitas. Sed in virtutibus invenitur superabundantia
et augmentum, dicitur enim Matth. V, nisi abundaverit iustitia
vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum
caelorum; et Proverb. XV dicitur, in abundanti iustitia virtus
maxima est. Ergo videtur quod virtus possit esse maior vel minor.
Respondeo dicendum quod cum quaeritur utrum virtus una possit esse
maior alia, dupliciter intelligi potest quaestio. Uno modo, in
virtutibus specie differentibus. Et sic manifestum est quod una virtus
est alia maior. Semper enim est potior causa suo effectu, et in
effectibus, tanto aliquid est potius, quanto est causae propinquius.
Manifestum est autem ex dictis quod causa et radix humani boni est
ratio. Et ideo prudentia, quae perficit rationem, praefertur in
bonitate aliis virtutibus moralibus, perficientibus vim appetitivam
inquantum participat rationem. Et in his etiam tanto est una altera
melior, quanto magis ad rationem accedit. Unde et iustitia, quae est
in voluntate, praefertur aliis virtutibus moralibus, et fortitudo,
quae est in irascibili, praefertur temperantiae, quae est in
concupiscibili, quae minus participat rationem, ut patet in VII
Ethic. Alio modo potest intelligi quaestio in virtute eiusdem
speciei. Et sic, secundum ea quae dicta sunt supra, cum de
intensionibus habituum ageretur, virtus potest dupliciter dici maior et
minor, uno modo, secundum seipsam; alio modo, ex parte participantis
subiecti. Si igitur secundum seipsam consideretur, magnitudo vel
parvitas eius attenditur secundum ea ad quae se extendit. Quicumque
autem habet aliquam virtutem, puta temperantiam, habet ipsam quantum
ad omnia ad quae se temperantia extendit. Quod de scientia et arte non
contingit, non enim quicumque est grammaticus, scit omnia quae ad
grammaticam pertinent. Et secundum hoc bene dixerunt Stoici, ut
Simplicius dicit in commento praedicamentorum, quod virtus non recipit
magis et minus, sicut scientia vel ars; eo quod ratio virtutis
consistit in maximo. Si vero consideretur virtus ex parte subiecti
participantis, sic contingit virtutem esse maiorem vel minorem, sive
secundum diversa tempora, in eodem; sive in diversis hominibus. Quia
ad attingendum medium virtutis, quod est secundum rationem rectam,
unus est melius dispositus quam alius, vel propter maiorem
assuetudinem, vel propter meliorem dispositionem naturae, vel propter
perspicacius iudicium rationis, aut etiam propter maius gratiae donum,
quod unicuique donatur secundum mensuram donationis Christi, ut
dicitur ad Ephes. IV. Et in hoc deficiebant Stoici, aestimantes
nullum esse virtuosum dicendum, nisi qui summe fuerit dispositus ad
virtutem. Non enim exigitur ad rationem virtutis, quod attingat
rectae rationis medium in indivisibili, sicut Stoici putabant, sed
sufficit prope medium esse, ut in II Ethic. dicitur. Idem etiam
indivisibile signum unus propinquius et promptius attingit quam alius,
sicut etiam patet in sagittatoribus trahentibus ad certum signum.
Ad primum ergo dicendum quod aequalitas illa non est secundum
quantitatem absolutam, sed est secundum proportionem intelligenda,
quia omnes virtutes proportionaliter crescunt in homine, ut infra
dicetur.
Ad secundum dicendum quod illud ultimum quod pertinet ad virtutem,
potest habere rationem magis vel minus boni secundum praedictos modos,
cum non sit ultimum indivisibile, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod Deus non operatur secundum necessitatem
naturae, sed secundum ordinem suae sapientiae, secundum quam diversam
mensuram virtutis hominibus largitur, secundum illud ad Ephes. IV,
unicuique vestrum data est gratia secundum mensuram donationis
Christi.
|
|