|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non omnes virtutes in
uno et eodem sint aequaliter intensae. Dicit enim apostolus, I ad
Cor. VII, unusquisque habet proprium donum a Deo, alius quidem
sic, alius autem sic. Non esset autem unum donum magis proprium
alicui quam aliud, si omnes virtutes dono Dei infusas quilibet
aequaliter haberet. Ergo videtur quod non omnes virtutes sint aequales
in uno et eodem.
2. Praeterea, si omnes virtutes essent aeque intensae in uno et
eodem, sequeretur quod quicumque excederet aliquem in una virtute,
excederet ipsum in omnibus aliis virtutibus. Sed hoc patet esse
falsum, quia diversi sancti de diversis virtutibus praecipue
laudantur; sicut Abraham de fide, Moyses de mansuetudine, Iob de
patientia. Unde et de quolibet confessore cantatur in Ecclesia, non
est inventus similis illi, qui conservaret legem excelsi; eo quod
quilibet habuit praerogativam alicuius virtutis. Non ergo omnes
virtutes sunt aequales in uno et eodem.
3. Praeterea, quanto habitus est intensior, tanto homo secundum
ipsum delectabilius et promptius operatur. Sed experimento patet quod
unus homo delectabilius et promptius operatur actum unius virtutis quam
actum alterius. Non ergo omnes virtutes sunt aequales in uno et
eodem.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in VI de Trin., quod
quicumque sunt aequales in fortitudine, aequales sunt in prudentia et
temperantia; et sic de aliis. Hoc autem non esset, nisi omnes
virtutes unius hominis essent aequales. Ergo omnes virtutes unius
hominis sunt aequales.
Respondeo dicendum quod quantitas virtutum, sicut ex dictis patet,
potest attendi dupliciter. Uno modo, secundum rationem speciei. Et
sic non est dubium quod una virtus unius hominis sit maior quam alia,
sicut caritas fide et spe. Alio modo potest attendi secundum
participationem subiecti, prout scilicet intenditur vel remittitur in
subiecto. Et secundum hoc, omnes virtutes unius hominis sunt aequales
quadam aequalitate proportionis, inquantum aequaliter crescunt in
homine, sicut digiti manus sunt inaequales secundum quantitatem, sed
sunt aequales secundum proportionem, cum proportionaliter augeantur.
Huiusmodi autem aequalitatis oportet eodem modo rationem accipere,
sicut et connexionis, aequalitas enim est quaedam connexio virtutum
secundum quantitatem. Dictum est autem supra quod ratio connexionis
virtutum dupliciter assignari potest. Uno modo, secundum intellectum
eorum qui intelligunt per has quatuor virtutes, quatuor conditiones
generales virtutum, quarum una simul invenitur cum aliis in qualibet
materia. Et sic virtus in qualibet materia non potest aequalis dici,
nisi habeat omnes istas conditiones aequales. Et hanc rationem
aequalitatis virtutum assignat Augustinus, in VI de Trin.,
dicens, si dixeris aequales esse istos fortitudine, sed illum
praestare prudentia; sequitur quod huius fortitudo minus prudens sit.
Ac per hoc, nec fortitudine aequales sunt, quando est illius
fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si
omnes eadem consideratione percurras. Alio modo assignata est ratio
connexionis virtutum secundum eos qui intelligunt huiusmodi virtutes
habere materias determinatas. Et secundum hoc, ratio connexionis
virtutum moralium accipitur ex parte prudentiae, et ex parte caritatis
quantum ad virtutes infusas, non autem ex parte inclinationis, quae
est ex parte subiecti, ut supra dictum est. Sic igitur et ratio
aequalitatis virtutum potest accipi ex parte prudentiae, quantum ad id
quod est formale in omnibus virtutibus moralibus, existente enim
ratione aequaliter perfecta in uno et eodem, oportet quod
proportionaliter secundum rationem rectam medium constituatur in
qualibet materia virtutum. Quantum vero ad id quod est materiale in
virtutibus moralibus, scilicet inclinationem ipsam ad actum virtutis;
potest esse unus homo magis promptus ad actum unius virtutis quam ad
actum alterius, vel ex natura, vel ex consuetudine, vel etiam ex
gratiae dono.
Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli potest intelligi de donis
gratiae gratis datae, quae non sunt communia omnibus, nec omnia
aequalia in uno et eodem. Vel potest dici quod refertur ad mensuram
gratiae gratum facientis; secundum quam unus abundat in omnibus
virtutibus plus quam alius, propter maiorem abundantiam prudentiae,
vel etiam caritatis, in qua connectuntur omnes virtutes infusae.
Ad secundum dicendum quod unus sanctus laudatur praecipue de una
virtute, et alius de alia, propter excellentiorem promptitudinem ad
actum unius virtutis, quam ad actum alterius.
Et per hoc etiam patet responsio ad tertium.
|
|