|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod virtutes morales
praeemineant intellectualibus. Quod enim magis est necessarium, et
permanentius, est melius. Sed virtutes morales sunt permanentiores
etiam disciplinis, quae sunt virtutes intellectuales, et sunt etiam
magis necessariae ad vitam humanam. Ergo sunt praeferendae virtutibus
intellectualibus.
2. Praeterea, de ratione virtutis est quod bonum faciat habentem.
Sed secundum virtutes morales dicitur homo bonus, non autem secundum
virtutes intellectuales, nisi forte secundum solam prudentiam. Ergo
virtus moralis est melior quam intellectualis.
3. Praeterea, finis est nobilior his quae sunt ad finem. Sed sicut
dicitur in VI Ethic., virtus moralis facit rectam intentionem
finis; prudentia autem facit rectam electionem eorum quae sunt ad
finem. Ergo virtus moralis est nobilior prudentia, quae est virtus
intellectualis circa moralia.
Sed contra, virtus moralis est in rationali per participationem;
virtus autem intellectualis in rationali per essentiam, sicut dicitur
in I Ethic. Sed rationale per essentiam est nobilius quam rationale
per participationem. Ergo virtus intellectualis est nobilior virtute
morali.
Respondeo dicendum quod aliquid potest dici maius vel minus,
dupliciter, uno modo, simpliciter; alio modo, secundum quid. Nihil
enim prohibet aliquid esse melius simpliciter, ut philosophari quam
ditari, quod tamen non est melius secundum quid, idest necessitatem
patienti. Simpliciter autem consideratur unumquodque, quando
consideratur secundum propriam rationem suae speciei. Habet autem
virtus speciem ex obiecto, ut ex dictis patet. Unde, simpliciter
loquendo, illa virtus nobilior est quae habet nobilius obiectum.
Manifestum est autem quod obiectum rationis est nobilius quam obiectum
appetitus, ratio enim apprehendit aliquid in universali; sed appetitus
tendit in res, quae habent esse particulare. Unde, simpliciter
loquendo, virtutes intellectuales, quae perficiunt rationem, sunt
nobiliores quam morales, quae perficiunt appetitum. Sed si
consideretur virtus in ordine ad actum, sic virtus moralis, quae
perficit appetitum, cuius est movere alias potentias ad actum, ut
supra dictum est, nobilior est. Et quia virtus dicitur ex eo quod est
principium alicuius actus, cum sit perfectio potentiae, sequitur etiam
quod ratio virtutis magis competat virtutibus moralibus quam virtutibus
intellectualibus, quamvis virtutes intellectuales sint nobiliores
habitus simpliciter.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes morales sunt magis permanentes
quam intellectuales, propter exercitium earum in his quae pertinent ad
vitam communem. Sed manifestum est quod obiecta disciplinarum, quae
sunt necessaria et semper eodem modo se habentia, sunt permanentiora
quam obiecta virtutum moralium, quae sunt quaedam particularia
agibilia. Quod autem virtutes morales sunt magis necessariae ad vitam
humanam, non ostendit eas esse nobiliores simpliciter, sed quoad hoc.
Quinimmo virtutes intellectuales speculativae, ex hoc ipso quod non
ordinantur ad aliud sicut utile ordinatur ad finem, sunt digniores.
Hoc enim contingit quia secundum eas quodammodo inchoatur in nobis
beatitudo, quae consistit in cognitione veritatis, sicut supra dictum
est.
Ad secundum dicendum quod secundum virtutes morales dicitur homo bonus
simpliciter, et non secundum intellectuales, ea ratione, quia
appetitus movet alias potentias ad suum actum, ut supra dictum est.
Unde per hoc etiam non probatur nisi quod virtus moralis sit melior
secundum quid.
Ad tertium dicendum quod prudentia non solum dirigit virtutes morales
in eligendo ea quae sunt ad finem, sed etiam in praestituendo finem.
Est autem finis uniuscuiusque virtutis moralis attingere medium in
propria materia, quod quidem medium determinatur secundum rectam
rationem prudentiae, ut dicitur in II et VI Ethic.
|
|