|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod iustitia non sit
praecipua inter virtutes morales. Maius enim est dare alicui de
proprio, quam reddere alicui quod ei debetur. Sed primum pertinet ad
liberalitatem; secundum autem ad iustitiam. Ergo videtur quod
liberalitas sit maior virtus quam iustitia.
2. Praeterea, illud videtur esse maximum in unoquoque, quod est
perfectissimum in ipso. Sed sicut dicitur Iac. I, patientia opus
perfectum habet. Ergo videtur quod patientia sit maior quam iustitia.
3. Praeterea, magnanimitas operatur magnum, in omnibus virtutibus,
ut dicitur in IV Ethic. Ergo magnificat etiam ipsam iustitiam.
Est igitur maior quam iustitia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in V Ethic., quod iustitia
est praeclarissima virtutum.
Respondeo dicendum quod virtus aliqua secundum suam speciem potest dici
maior vel minor, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter
quidem virtus dicitur maior, secundum quod in ea maius bonum rationis
relucet, ut supra dictum est. Et secundum hoc, iustitia inter omnes
virtutes morales praecellit, tanquam propinquior rationi. Quod patet
et ex subiecto, et ex obiecto. Ex subiecto quidem, quia est in
voluntate sicut in subiecto, voluntas autem est appetitus rationalis,
ut ex dictis patet. Secundum autem obiectum sive materiam, quia est
circa operationes, quibus homo ordinatur non solum in seipso, sed
etiam ad alterum. Unde iustitia est praeclarissima virtutum, ut
dicitur in V Ethic. Inter alias autem virtutes morales, quae sunt
circa passiones, tanto in unaquaque magis relucet rationis bonum,
quanto circa maiora motus appetitivus subditur rationi. Maximum autem
in his quae ad hominem pertinent, est vita, a qua omnia alia
dependent. Et ideo fortitudo, quae appetitivum motum subdit rationi
in his quae ad mortem et vitam pertinent, primum locum tenet inter
virtutes morales quae sunt circa passiones, tamen ordinatur infra
iustitiam. Unde philosophus dicit, in I Rhetoric., quod necesse
est maximas esse virtutes, quae sunt aliis honoratissimae, siquidem
est virtus potentia benefactiva. Propter hoc, fortes et iustos maxime
honorant, haec quidem enim in bello, scilicet fortitudo; haec autem,
scilicet iustitia, et in bello et in pace utilis est. Post
fortitudinem autem ordinatur temperantia, quae subiicit rationi
appetitum circa ea quae immediate ordinantur ad vitam, vel in eodem
secundum numerum, vel in eodem secundum speciem, scilicet in cibis et
venereis. Et sic istae tres virtutes, simul cum prudentia, dicuntur
esse principales etiam dignitate. Secundum quid autem dicitur aliqua
virtus esse maior, secundum quod adminiculum vel ornamentum praebet
principali virtuti. Sicut substantia est simpliciter dignior
accidente; aliquod tamen accidens est secundum quid dignius
substantia, inquantum perficit substantiam in aliquo esse accidentali.
Ad primum ergo dicendum quod actus liberalitatis oportet quod fundetur
super actum iustitiae, non enim esset liberalis datio, si non de
proprio daret, ut in II Polit. dicitur. Unde liberalitas sine
iustitia esse non posset, quae secernit suum a non suo. Iustitia
autem potest esse sine liberalitate. Unde iustitia simpliciter est
maior liberalitate, tanquam communior, et fundamentum ipsius,
liberalitas autem est secundum quid maior, cum sit quidam ornatus
iustitiae, et complementum eius.
Ad secundum dicendum quod patientia dicitur habere opus perfectum in
tolerantia malorum, in quibus non solum excludit iniustam vindictam,
quam etiam excludit iustitia; neque solum odium quod facit caritas;
neque solum iram, quod facit mansuetudo; sed etiam excludit tristitiam
inordinatam, quae est radix omnium praedictorum. Et ideo in hoc est
perfectior et maior, quod in hac materia extirpat radicem. Non autem
est simpliciter perfectior omnibus aliis virtutibus. Quia fortitudo
non solum sustinet molestias absque perturbatione, quod est
patientiae, sed etiam ingerit se eis, cum opus fuerit. Unde
quicumque est fortis, est patiens, sed non convertitur, est enim
patientia quaedam fortitudinis pars.
Ad tertium dicendum quod magnanimitas non potest esse nisi aliis
virtutibus praeexistentibus, ut dicitur in IV Ethic. Unde
comparatur ad alias sicut ornatus earum. Et sic secundum quid est
maior omnibus aliis, non tamen simpliciter.
|
|