|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod sapientia non sit maxima
inter virtutes intellectuales. Imperans enim maius est eo cui
imperatur. Sed prudentia videtur imperare sapientiae, dicitur enim I
Ethic., quod quales disciplinarum debitum est esse in civitatibus,
et quales unumquemque addiscere, et usquequo, haec praeordinat,
scilicet politica, quae ad prudentiam pertinet, ut dicitur in VI
Ethic. Cum igitur inter disciplinas etiam sapientia contineatur,
videtur quod prudentia sit maior quam sapientia.
2. Praeterea, de ratione virtutis est quod ordinet hominem ad
felicitatem, est enim virtus dispositio perfecti ad optimum, ut
dicitur in VII Physic. Sed prudentia est recta ratio agibilium,
per quae homo ad felicitatem perducitur, sapientia autem non considerat
humanos actus, quibus ad beatitudinem pervenitur. Ergo prudentia est
maior virtus quam sapientia.
3. Praeterea, quanto cognitio est perfectior, tanto videtur esse
maior. Sed perfectiorem cognitionem habere possumus de rebus humanis,
de quibus est scientia, quam de rebus divinis, de quibus est
sapientia, ut distinguit Augustinus in XII de Trin., quia divina
incomprehensibilia sunt, secundum illud Iob XXXVI, ecce Deus
magnus, vincens scientiam nostram. Ergo scientia est maior virtus
quam sapientia.
4. Praeterea, cognitio principiorum est dignior quam cognitio
conclusionum. Sed sapientia concludit ex principiis
indemonstrabilibus, quorum est intellectus; sicut et aliae scientiae.
Ergo intellectus est maior virtus quam sapientia.
Sed contra est quod philosophus dicit, in VI Ethic., quod
sapientia est sicut caput inter virtutes intellectuales.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, magnitudo virtutis
secundum suam speciem, consideratur ex obiecto. Obiectum autem
sapientiae praecellit inter obiecta omnium virtutum intellectualium,
considerat enim causam altissimam, quae Deus est, ut dicitur in
principio Metaphys. Et quia per causam iudicatur de effectu, et per
causam superiorem de causis inferioribus; inde est quod sapientia habet
iudicium de omnibus aliis virtutibus intellectualibus; et eius est
ordinare omnes; et ipsa est quasi architectonica respectu omnium.
Ad primum ergo dicendum quod, cum prudentia sit circa res humanas,
sapientia vero circa causam altissimam; impossibile est quod prudentia
sit maior virtus quam sapientia, nisi, ut dicitur in VI Ethic.,
maximum eorum quae sunt in mundo, esset homo. Unde dicendum est,
sicut in eodem libro dicitur, quod prudentia non imperat ipsi
sapientiae, sed potius e converso, quia spiritualis iudicat omnia, et
ipse a nemine iudicatur, ut dicitur I ad Cor. II. Non enim
prudentia habet se intromittere de altissimis, quae considerat
sapientia, sed imperat de his quae ordinantur ad sapientiam, scilicet
quomodo homines debeant ad sapientiam pervenire. Unde in hoc est
prudentia, seu politica, ministra sapientiae, introducit enim ad
eam, praeparans ei viam, sicut ostiarius ad regem.
Ad secundum dicendum quod prudentia considerat ea quibus pervenitur ad
felicitatem, sed sapientia considerat ipsum obiectum felicitatis, quod
est altissimum intelligibile. Et si quidem esset perfecta consideratio
sapientiae respectu sui obiecti, esset perfecta felicitas in actu
sapientiae. Sed quia actus sapientiae in hac vita est imperfectus
respectu principalis obiecti, quod est Deus; ideo actus sapientiae
est quaedam inchoatio seu participatio futurae felicitatis. Et sic
propinquius se habet ad felicitatem quam prudentia.
Ad tertium dicendum quod, sicut philosophus dicit, in I de anima,
una notitia praefertur alteri aut ex eo quod est nobiliorum, aut
propter certitudinem. Si igitur subiecta sint aequalia in bonitate et
nobilitate, illa quae est certior, erit maior virtus. Sed illa quae
est minus certa de altioribus et maioribus, praefertur ei quae est
magis certa de inferioribus rebus. Unde philosophus dicit, in II de
caelo, quod magnum est de rebus caelestibus aliquid posse cognoscere
etiam debili et topica ratione. Et in I de partibus Animal., dicit
quod amabile est magis parvum aliquid cognoscere de rebus nobilioribus
quam multa cognoscere de rebus ignobilioribus. Sapientia igitur ad
quam pertinet Dei cognitio, homini, maxime in statu huius vitae, non
potest perfecte advenire, ut sit quasi eius possessio; sed hoc solius
Dei est, ut dicitur in I Metaphys. Sed tamen illa modica cognitio
quae per sapientiam de Deo haberi potest, omni alii cognitioni
praefertur.
Ad quartum dicendum quod veritas et cognitio principiorum
indemonstrabilium dependet ex ratione terminorum, cognito enim quid est
totum et quid pars, statim cognoscitur quod omne totum est maius sua
parte. Cognoscere autem rationem entis et non entis, et totius et
partis, et aliorum quae consequuntur ad ens, ex quibus sicut ex
terminis constituuntur principia indemonstrabilia, pertinet ad
sapientiam, quia ens commune est proprius effectus causae altissimae,
scilicet Dei. Et ideo sapientia non solum utitur principiis
indemonstrabilibus, quorum est intellectus, concludendo ex eis, sicut
aliae scientiae; sed etiam iudicando de eis, et disputando contra
negantes. Unde sequitur quod sapientia sit maior virtus quam
intellectus.
|
|