|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod caritas non sit maxima
inter virtutes theologicas. Cum enim fides sit in intellectu, spes
autem et caritas in vi appetitiva, ut supra dictum est; videtur quod
fides comparetur ad spem et caritatem, sicut virtus intellectualis ad
moralem. Sed virtus intellectualis est maior morali, ut ex dictis
patet. Ergo fides est maior spe et caritate.
2. Praeterea, quod se habet ex additione ad aliud, videtur esse
maius eo. Sed spes, ut videtur, se habet ex additione ad caritatem,
praesupponit enim spes amorem, ut Augustinus dicit in Enchirid.;
addit autem quendam motum protensionis in rem amatam. Ergo spes est
maior caritate.
3. Praeterea, causa est potior effectu. Sed fides et spes sunt
causa caritatis, dicitur enim Matth. I, in Glossa, quod fides
generat spem, et spes caritatem. Ergo fides et spes sunt maiores
caritate.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, nunc
autem manent fides, spes, caritas, tria haec; maior autem horum est
caritas.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, magnitudo virtutis
secundum suam speciem, consideratur ex obiecto. Cum autem tres
virtutes theologicae respiciant Deum sicut proprium obiectum, non
potest una earum dici maior altera ex hoc quod sit circa maius
obiectum; sed ex eo quod una se habet propinquius ad obiectum quam
alia. Et hoc modo caritas est maior aliis. Nam aliae important in
sui ratione quandam distantiam ab obiecto, est enim fides de non
visis, spes autem de non habitis. Sed amor caritatis est de eo quod
iam habetur, est enim amatum quodammodo in amante, et etiam amans per
affectum trahitur ad unionem amati; propter quod dicitur I Ioan.
IV, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.
Ad primum ergo dicendum quod non hoc modo se habent fides et spes ad
caritatem, sicut prudentia ad virtutem moralem. Et hoc propter duo.
Primo quidem, quia virtutes theologicae habent obiectum quod est supra
animam humanam, sed prudentia et virtutes morales sunt circa ea quae
sunt infra hominem. In his autem quae sunt supra hominem, nobilior
est dilectio quam cognitio. Perficitur enim cognitio, secundum quod
cognita sunt in cognoscente, dilectio vero, secundum quod diligens
trahitur ad rem dilectam. Id autem quod est supra hominem, nobilius
est in seipso quam sit in homine, quia unumquodque est in altero per
modum eius in quo est. E converso autem est in his quae sunt infra
hominem. Secundo, quia prudentia moderatur motus appetitivos ad
morales virtutes pertinentes, sed fides non moderatur motum appetitivum
tendentem in Deum, qui pertinet ad virtutes theologicas; sed solum
ostendit obiectum. Motus autem appetitivus in obiectum, excedit
cognitionem humanam; secundum illud ad Ephes. III, supereminentem
scientiae caritatem Christi.
Ad secundum dicendum quod spes praesupponit amorem eius quod quis
adipisci se sperat, qui est amor concupiscentiae, quo quidem amore
magis se amat qui concupiscit bonum, quam aliquid aliud. Caritas
autem importat amorem amicitiae, ad quam pervenitur spe, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum quod causa perficiens est potior effectu, non
autem causa disponens. Sic enim calor ignis esset potior quam anima,
ad quam disponit materiam, quod patet esse falsum. Sic autem fides
generat spem, et spes caritatem, secundum scilicet quod una disponit
ad alteram.
|
|