|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod virtutes morales non
maneant post hanc vitam. Homines enim in statu futurae gloriae erunt
similes Angelis, ut dicitur Matth. XXII. Sed ridiculum est in
Angelis ponere virtutes morales, ut dicitur in X Ethic. Ergo neque
in hominibus, post hanc vitam, erunt virtutes morales.
2. Praeterea, virtutes morales perficiunt hominem in vita activa.
Sed vita activa non manet post hanc vitam, dicit enim Gregorius, in
VI Moral., activae vitae opera cum corpore transeunt. Ergo
virtutes morales non manent post hanc vitam.
3. Praeterea, temperantia et fortitudo, quae sunt virtutes
morales, sunt irrationalium partium, ut philosophus dicit, in III
Ethic. Sed irrationales partes animae corrumpuntur, corrupto
corpore, eo quod sunt actus organorum corporalium. Ergo videtur quod
virtutes morales non maneant post hanc vitam.
Sed contra est quod dicitur Sap. I, quod iustitia perpetua est et
immortalis.
Respondeo dicendum quod, sicut Augustinus dicit, in XIV de
Trin., Tullius posuit post hanc vitam quatuor virtutes cardinales
non esse; sed in alia vita homines esse beatos sola cognitione
naturae, in qua nihil est melius aut amabilius, ut Augustinus dicit
ibidem, ea natura quae creavit omnes naturas. Ipse autem postea
determinat huiusmodi quatuor virtutes in futura vita existere, tamen
alio modo. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod in huiusmodi
virtutibus aliquid est formale; et aliquid quasi materiale. Materiale
quidem est in his virtutibus inclinatio quaedam partis appetitivae ad
passiones vel operationes secundum modum aliquem. Sed quia iste modus
determinatur a ratione, ideo formale in omnibus virtutibus est ipse
ordo rationis. Sic igitur dicendum est quod huiusmodi virtutes morales
in futura vita non manent, quantum ad id quod est materiale in eis.
Non enim habebunt in futura vita locum concupiscentiae et delectationes
ciborum et venereorum; neque etiam timores et audaciae circa pericula
mortis; neque etiam distributiones et communicationes rerum quae
veniunt in usum praesentis vitae. Sed quantum ad id quod est formale,
remanebunt in beatis perfectissimae post hanc vitam, inquantum ratio
uniuscuiusque rectissima erit circa ea quae ad ipsum pertinent secundum
statum illum; et vis appetitiva omnino movebitur secundum ordinem
rationis, in his quae ad statum illum pertinent. Unde Augustinus
ibidem dicit quod prudentia ibi erit sine ullo periculo erroris;
fortitudo, sine molestia tolerandorum malorum; temperantia, sine
repugnatione libidinum. Ut prudentiae sit nullum bonum Deo praeponere
vel aequare; fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae,
nullo defectu noxio delectari. De iustitia vero manifestius est quem
actum ibi habebit, scilicet esse subditum Deo, quia etiam in hac vita
ad iustitiam pertinet esse subditum superiori.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus loquitur ibi de huiusmodi
virtutibus moralibus, quantum ad id quod materiale est in eis, sicut
de iustitia, quantum ad commutationes et depositiones; de
fortitudine, quantum ad terribilia et pericula; de temperantia,
quantum ad concupiscentias pravas.
Et similiter dicendum est ad secundum. Ea enim quae sunt activae
vitae, materialiter se habent ad virtutes.
Ad tertium dicendum quod status post hanc vitam est duplex, unus
quidem ante resurrectionem, quando animae erunt a corporibus
separatae; alius autem post resurrectionem, quando animae iterato
corporibus suis unientur. In illo ergo resurrectionis statu, erunt
vires irrationales in organis corporis, sicut et nunc sunt. Unde et
poterit in irascibili esse fortitudo, et in concupiscibili
temperantia, inquantum utraque vis perfecte erit disposita ad
obediendum rationi. Sed in statu ante resurrectionem, partes
irrationales non erunt actu in anima, sed solum radicaliter in essentia
ipsius, ut in primo dictum est. Unde nec huiusmodi virtutes erunt in
actu nisi in radice, scilicet in ratione et voluntate, in quibus sunt
seminalia quaedam harum virtutum, ut dictum est. Sed iustitia, quae
est in voluntate, etiam actu remanebit. Unde specialiter de ea dictum
est quod est perpetua et immortalis, tum ratione subiecti, quia
voluntas incorruptibilis est; tum etiam propter similitudinem actus,
ut prius dictum est.
|
|