|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod virtutes intellectuales
non maneant post hanc vitam. Dicit enim apostolus, I ad Cor.
XIII, quod scientia destruetur, et ratio est quia ex parte
cognoscimus. Sed sicut cognitio scientiae est ex parte, idest
imperfecta; ita etiam cognitio aliarum virtutum intellectualium,
quandiu haec vita durat. Ergo omnes virtutes intellectuales post hanc
vitam cessabunt.
2. Praeterea, philosophus dicit, in praedicamentis, quod
scientia, cum sit habitus, est qualitas difficile mobilis, non enim
de facili amittitur, nisi ex aliqua forti transmutatione vel
aegritudine. Sed nulla est tanta transmutatio corporis humani sicut
per mortem. Ergo scientia et aliae virtutes intellectuales non manent
post hanc vitam.
3. Praeterea, virtutes intellectuales perficiunt intellectum ad bene
operandum proprium actum. Sed actus intellectus non videtur esse post
hanc vitam, eo quod nihil intelligit anima sine phantasmate, ut
dicitur in III de anima; phantasmata autem post hanc vitam non
manent, cum non sint nisi in organis corporeis. Ergo virtutes
intellectuales non manent post hanc vitam.
Sed contra est quod firmior est cognitio universalium et
necessariorum, quam particularium et contingentium. Sed in homine
remanet post hanc vitam cognitio particularium contingentium, puta
eorum quae quis fecit vel passus est; secundum illud Luc. XVI,
recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala.
Ergo multo magis remanet cognitio universalium et necessariorum, quae
pertinent ad scientiam et ad alias virtutes intellectuales.
Respondeo dicendum quod, sicut in primo dictum est, quidam posuerunt
quod species intelligibiles non permanent in intellectu possibili nisi
quandiu actu intelligit, nec est aliqua conservatio specierum,
cessante consideratione actuali, nisi in viribus sensitivis, quae sunt
actus corporalium organorum, scilicet in imaginativa et memorativa.
Huiusmodi autem vires corrumpuntur, corrupto corpore. Et ideo
secundum hoc, scientia nullo modo post hanc vitam remanebit, corpore
corrupto; neque aliqua alia intellectualis virtus. Sed haec opinio
est contra sententiam Aristotelis, qui in III de anima dicit quod
intellectus possibilis est in actu, cum fit singula, sicut sciens;
cum tamen sit in potentia ad considerandum in actu. Est etiam contra
rationem, quia species intelligibiles recipiuntur in intellectu
possibili immobiliter, secundum modum recipientis. Unde et
intellectus possibilis dicitur locus specierum, quasi species
intelligibiles conservans. Sed phantasmata, ad quae respiciendo homo
intelligit in hac vita, applicando ad ipsa species intelligibiles, ut
in primo dictum est, corrupto corpore corrumpuntur. Unde quantum ad
ipsa phantasmata, quae sunt quasi materialia in virtutibus
intellectualibus, virtutes intellectuales destruuntur, destructo
corpore, sed quantum ad species intelligibiles, quae sunt in
intellectu possibili, virtutes intellectuales manent. Species autem
se habent in virtutibus intellectualibus sicut formales. Unde
intellectuales virtutes manent post hanc vitam, quantum ad id quod est
formale in eis, non autem quantum ad id quod est materiale, sicut et
de moralibus dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod verbum apostoli est intelligendum quantum
ad id quod est materiale in scientia, et quantum ad modum
intelligendi, quia scilicet neque phantasmata remanebunt, destructo
corpore; neque erit usus scientiae per conversionem ad phantasmata.
Ad secundum dicendum quod per aegritudinem corrumpitur habitus
scientiae quantum ad id quod est materiale in eo, scilicet quantum ad
phantasmata, non autem quantum ad species intelligibiles, quae sunt in
intellectu possibili.
Ad tertium dicendum quod anima separata post mortem habet alium modum
intelligendi quam per conversionem ad phantasmata, ut in primo dictum
est. Et sic scientia manet, non tamen secundum eundem modum
operandi, sicut et de virtutibus moralibus dictum est.
|
|