|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod fides maneat post hanc
vitam. Nobilior enim est fides quam scientia. Sed scientia manet
post hanc vitam, ut dictum est. Ergo et fides.
2. Praeterea, I ad Cor. III, dicitur, fundamentum aliud nemo
potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus
Iesus, idest fides Christi Iesu. Sed sublato fundamento, non
remanet id quod superaedificatur. Ergo, si fides non remanet post
hanc vitam, nulla alia virtus remaneret.
3. Praeterea, cognitio fidei et cognitio gloriae differunt secundum
perfectum et imperfectum. Sed cognitio imperfecta potest esse simul
cum cognitione perfecta, sicut in Angelo simul potest esse cognitio
vespertina cum cognitione matutina; et aliquis homo potest simul habere
de eadem conclusione scientiam per syllogismum demonstrativum, et
opinionem per syllogismum dialecticum. Ergo etiam fides simul esse
potest, post hanc vitam, cum cognitione gloriae.
Sed contra est quod apostolus dicit, II ad Cor. V, quandiu sumus
in corpore, peregrinamur a domino, per fidem enim ambulamus, et non
per speciem. Sed illi qui sunt in gloria, non peregrinantur a
domino, sed sunt ei praesentes. Ergo fides non manet post hanc vitam
in gloria.
Respondeo dicendum quod oppositio est per se et propria causa quod unum
excludatur ab alio, inquantum scilicet in omnibus oppositis includitur
oppositio affirmationis et negationis. Invenitur autem in quibusdam
oppositio secundum contrarias formas, sicut in coloribus album et
nigrum. In quibusdam autem, secundum perfectum et imperfectum, unde
in alterationibus magis et minus accipiuntur ut contraria, ut cum de
minus calido fit magis calidum, ut dicitur in V Physic. Et quia
perfectum et imperfectum opponuntur, impossibile est quod simul,
secundum idem, sit perfectio et imperfectio. Est autem considerandum
quod imperfectio quidem quandoque est de ratione rei, et pertinet ad
speciem ipsius, sicut defectus rationis pertinet ad rationem speciei
equi vel bovis. Et quia unum et idem numero manens non potest
transferri de una specie in aliam, inde est quod, tali imperfectione
sublata, tollitur species rei, sicut iam non esset bos vel equus, si
esset rationalis. Quandoque vero imperfectio non pertinet ad rationem
speciei, sed accidit individuo secundum aliquid aliud, sicut alicui
homini quandoque accidit defectus rationis, inquantum impeditur in eo
rationis usus, propter somnum vel ebrietatem vel aliquid huiusmodi.
Patet autem quod, tali imperfectione remota, nihilominus substantia
rei manet. Manifestum est autem quod imperfectio cognitionis est de
ratione fidei. Ponitur enim in eius definitione, fides enim est
substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium, ut dicitur
ad Heb. XI. Et Augustinus dicit, quid est fides? Credere quod
non vides. Quod autem cognitio sit sine apparitione vel visione, hoc
ad imperfectionem cognitionis pertinet. Et sic imperfectio cognitionis
est de ratione fidei. Unde manifestum est quod fides non potest esse
perfecta cognitio, eadem numero manens. Sed ulterius considerandum
est utrum simul possit esse cum cognitione perfecta, nihil enim
prohibet aliquam cognitionem imperfectam simul esse aliquando cum
cognitione perfecta. Est igitur considerandum quod cognitio potest
esse imperfecta tripliciter, uno modo, ex parte obiecti
cognoscibilis; alio modo, ex parte medii; tertio modo, ex parte
subiecti. Ex parte quidem obiecti cognoscibilis, differunt secundum
perfectum et imperfectum cognitio matutina et vespertina in Angelis,
nam cognitio matutina est de rebus secundum quod habent esse in verbo;
cognitio autem vespertina est de eis secundum quod habent esse in
propria natura, quod est imperfectum respectu primi esse. Ex parte
vero medii, differunt secundum perfectum et imperfectum cognitio quae
est de aliqua conclusione per medium demonstrativum, et per medium
probabile. Ex parte vero subiecti differunt secundum perfectum et
imperfectum opinio, fides et scientia. Nam de ratione opinionis est
quod accipiatur unum cum formidine alterius oppositi, unde non habet
firmam inhaesionem. De ratione vero scientiae est quod habeat firmam
inhaesionem cum visione intellectiva, habet enim certitudinem
procedentem ex intellectu principiorum. Fides autem medio modo se
habet, excedit enim opinionem, in hoc quod habet firmam inhaesionem;
deficit vero a scientia, in hoc quod non habet visionem. Manifestum
est autem quod perfectum et imperfectum non possunt simul esse secundum
idem, sed ea quae differunt secundum perfectum et imperfectum,
secundum aliquid idem possunt simul esse in aliquo alio eodem. Sic
igitur cognitio perfecta et imperfecta ex parte obiecti, nullo modo
possunt esse de eodem obiecto. Possunt tamen convenire in eodem
medio, et in eodem subiecto, nihil enim prohibet quod unus homo simul
et semel per unum et idem medium habeat cognitionem de duobus, quorum
unum est perfectum et aliud imperfectum, sicut de sanitate et
aegritudine, et bono et malo. Similiter etiam impossibile est quod
cognitio perfecta et imperfecta ex parte medii, conveniant in uno
medio. Sed nihil prohibet quin conveniant in uno obiecto, et in uno
subiecto, potest enim unus homo cognoscere eandem conclusionem per
medium probabile, et demonstrativum. Et est similiter impossibile
quod cognitio perfecta et imperfecta ex parte subiecti, sint simul in
eodem subiecto. Fides autem in sui ratione habet imperfectionem quae
est ex parte subiecti, ut scilicet credens non videat id quod credit,
beatitudo autem de sui ratione habet perfectionem ex parte subiecti, ut
scilicet beatus videat id quo beatificatur, ut supra dictum est. Unde
manifestum est quod impossibile est quod fides maneat simul cum
beatitudine in eodem subiecto.
Ad primum ergo dicendum quod fides est nobilior quam scientia, ex
parte obiecti, quia eius obiectum est veritas prima. Sed scientia
habet perfectiorem modum cognoscendi, qui non repugnat perfectioni
beatitudinis, scilicet visioni, sicut repugnat ei modus fidei.
Ad secundum dicendum quod fides est fundamentum quantum ad id quod
habet de cognitione. Et ideo quando perficietur cognitio, erit
perfectius fundamentum.
Ad tertium patet solutio ex his quae dicta sunt.
|
|