|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod spes maneat post mortem
in statu gloriae. Spes enim nobiliori modo perficit appetitum humanum
quam virtutes morales. Sed virtutes morales manent post hanc vitam,
ut patet per Augustinum, in XIV de Trin. Ergo multo magis spes.
2. Praeterea, spei opponitur timor. Sed timor manet post hanc
vitam, et in beatis quidem timor filialis, qui manet in saeculum; et
in damnatis timor poenarum. Ergo spes, pari ratione, potest
permanere.
3. Praeterea, sicut spes est futuri boni, ita et desiderium. Sed
in beatis est desiderium futuri boni, et quantum ad gloriam corporis,
quam animae beatorum desiderant, ut dicit Augustinus, XII super
Gen. ad Litt.; et etiam quantum ad gloriam animae, secundum illud
Eccli. XXIV, qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me,
adhuc sitient; et I Petr. I, dicitur, in quem desiderant Angeli
prospicere. Ergo videtur quod possit esse spes post hanc vitam in
beatis.
Sed contra est quod apostolus dicit, Rom. VIII, quod videt
quis, quid sperat? Sed beati vident id quod est obiectum spei,
scilicet Deum. Ergo non sperant.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, id quod de ratione sui
importat imperfectionem subiecti, non potest simul stare cum subiecto
opposita perfectione perfecto. Sicut patet quod motus in ratione sui
importat imperfectionem subiecti, est enim actus existentis in
potentia, inquantum huiusmodi, unde quando illa potentia reducitur ad
actum, iam cessat motus; non enim adhuc albatur, postquam iam aliquid
factum est album. Spes autem importat motum quendam in id quod non
habetur; ut patet ex his quae supra de passione spei diximus. Et ideo
quando habebitur id quod speratur, scilicet divina fruitio, iam spes
esse non poterit.
Ad primum ergo dicendum quod spes est nobilior virtutibus moralibus
quantum ad obiectum, quod est Deus. Sed actus virtutum moralium non
repugnant perfectioni beatitudinis, sicut actus spei; nisi forte
ratione materiae, secundum quam non manent. Non enim virtus moralis
perficit appetitum solum in id quod nondum habetur; sed etiam circa id
quod praesentialiter habetur.
Ad secundum dicendum quod timor est duplex, servilis et filialis, ut
infra dicetur. Servilis quidem est timor poenae, qui non poterit esse
in gloria, nulla possibilitate ad poenam remanente. Timor vero
filialis habet duos actus, scilicet revereri Deum, et quantum ad hunc
actum manet; et timere separationem ab ipso, et quantum ad hunc actum
non manet. Separari enim a Deo habet rationem mali, nullum autem
malum ibi timebitur, secundum illud Proverb. I, abundantia
perfruetur, malorum timore sublato. Timor autem opponitur spei
oppositione boni et mali, ut supra dictum est, et ideo timor qui
remanet in gloria, non opponitur spei. In damnatis autem magis potest
esse timor poenae, quam in beatis spes gloriae. Quia in damnatis erit
successio poenarum, et sic remanet ibi ratio futuri, quod est obiectum
timoris, sed gloria sanctorum est absque successione, secundum quandam
aeternitatis participationem, in qua non est praeteritum et futurum,
sed solum praesens. Et tamen nec etiam in damnatis est proprie timor.
Nam sicut supra dictum est, timor nunquam est sine aliqua spe
evasionis, quae omnino in damnatis non erit. Unde nec timor; nisi
communiter loquendo, secundum quod quaelibet expectatio mali futuri
dicitur timor.
Ad tertium dicendum quod quantum ad gloriam animae, non potest esse in
beatis desiderium, secundum quod respicit futurum, ratione iam dicta.
Dicitur autem ibi esse esuries et sitis, per remotionem fastidii, et
eadem ratione dicitur esse desiderium in Angelis. Respectu autem
gloriae corporis, in animabus sanctorum potest quidem esse desiderium,
non tamen spes, proprie loquendo, neque secundum quod spes est virtus
theologica, sic enim eius obiectum est Deus, non autem aliquod bonum
creatum; neque secundum quod communiter sumitur. Quia obiectum spei
est arduum, ut supra dictum est, bonum autem cuius iam inevitabilem
causam habemus, non comparatur ad nos in ratione ardui. Unde non
proprie dicitur aliquis qui habet argentum, sperare se habiturum
aliquid quod statim in potestate eius est ut emat. Et similiter illi
qui habent gloriam animae, non proprie dicuntur sperare gloriam
corporis; sed solum desiderare.
|
|