|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod aliquid fidei vel spei
remaneat in gloria. Remoto enim eo quod est proprium, remanet id quod
est commune, sicut dicitur in libro de causis, quod, remoto
rationali, remanet vivum; et remoto vivo, remanet ens. Sed in fide
est aliquid quod habet commune cum beatitudine, scilicet ipsa
cognitio, aliquid autem quod est sibi proprium, scilicet aenigma; est
enim fides cognitio aenigmatica. Ergo, remoto aenigmate fidei, adhuc
remanet ipsa cognitio fidei.
2. Praeterea, fides est quoddam spirituale lumen animae, secundum
illud Ephes. I, illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem
Dei; sed hoc lumen est imperfectum respectu luminis gloriae, de quo
dicitur in Psalmo XXXV, in lumine tuo videbimus lumen. Lumen
autem imperfectum remanet, superveniente lumine perfecto, non enim
candela extinguitur, claritate solis superveniente. Ergo videtur quod
ipsum lumen fidei maneat cum lumine gloriae.
3. Praeterea, substantia habitus non tollitur per hoc quod
subtrahitur materia, potest enim homo habitum liberalitatis retinere,
etiam amissa pecunia; sed actum habere non potest. Obiectum autem
fidei est veritas prima non visa. Ergo, hoc remoto per hoc quod
videtur veritas prima, adhuc potest remanere ipse habitus fidei.
Sed contra est quod fides est quidam habitus simplex. Simplex autem
vel totum tollitur, vel totum manet. Cum igitur fides non totaliter
maneat, sed evacuetur, ut dictum est; videtur quod totaliter
tollatur.
Respondeo dicendum quod quidam dixerunt quod spes totaliter tollitur,
fides autem partim tollitur, scilicet quantum ad aenigma, et partim
manet, scilicet quantum ad substantiam cognitionis. Quod quidem si
sic intelligatur quod maneat non idem numero, sed idem genere,
verissime dictum est, fides enim cum visione patriae convenit in
genere, quod est cognitio. Spes autem non convenit cum beatitudine in
genere, comparatur enim spes ad beatitudinis fruitionem, sicut motus
ad quietem in termino. Si autem intelligatur quod eadem numero
cognitio quae est fidei, maneat in patria; hoc est omnino
impossibile. Non enim, remota differentia alicuius speciei, remanet
substantia generis eadem numero, sicut, remota differentia
constitutiva albedinis, non remanet eadem substantia coloris numero,
ut sic idem numero color sit quandoque albedo, quandoque vero nigredo.
Non enim comparatur genus ad differentiam sicut materia ad formam, ut
remaneat substantia generis eadem numero, differentia remota; sicut
remanet eadem numero substantia materiae, remota forma. Genus enim et
differentia non sunt partes speciei, alioquin non praedicarentur de
specie. Sed sicut species significat totum, idest compositum ex
materia et forma in rebus materialibus, ita differentia significat
totum, et similiter genus, sed genus denominat totum ab eo quod est
sicut materia; differentia vero ab eo quod est sicut forma; species
vero ab utroque. Sicut in homine sensitiva natura materialiter se
habet ad intellectivam, animal autem dicitur quod habet naturam
sensitivam; rationale quod habet intellectivam; homo vero quod habet
utrumque. Et sic idem totum significatur per haec tria, sed non ab
eodem. Unde patet quod, cum differentia non sit nisi designativa
generis, remota differentia, non potest substantia generis eadem
remanere, non enim remanet eadem animalitas, si sit alia anima
constituens animal. Unde non potest esse quod eadem numero cognitio,
quae prius fuit aenigmatica, postea fiat visio aperta. Et sic patet
quod nihil idem numero vel specie quod est in fide, remanet in patria;
sed solum idem genere.
Ad primum ergo dicendum quod, remoto rationali, non remanet vivum
idem numero, sed idem genere, ut ex dictis patet.
Ad secundum dicendum quod imperfectio luminis candelae non opponitur
perfectioni solaris luminis, quia non respiciunt idem subiectum. Sed
imperfectio fidei et perfectio gloriae opponuntur ad invicem, et
respiciunt idem subiectum. Unde non possunt esse simul, sicut nec
claritas aeris cum obscuritate eius.
Ad tertium dicendum quod ille qui amittit pecuniam, non amittit
possibilitatem habendi pecuniam, et ideo convenienter remanet habitus
liberalitatis. Sed in statu gloriae non solum actu tollitur obiectum
fidei, quod est non visum; sed etiam secundum possibilitatem, propter
beatitudinis stabilitatem. Et ideo frustra talis habitus remaneret.
|
|