|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod caritas non maneat post
hanc vitam in gloria. Quia, ut dicitur I ad Cor. XIII, cum
venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, idest quod
est imperfectum. Sed caritas viae est imperfecta. Ergo evacuabitur,
adveniente perfectione gloriae.
2. Praeterea, habitus et actus distinguuntur secundum obiecta. Sed
obiectum amoris est bonum apprehensum. Cum ergo alia sit apprehensio
praesentis vitae, et alia apprehensio futurae vitae; videtur quod non
maneat eadem caritas utrobique.
3. Praeterea, eorum quae sunt unius rationis, imperfectum potest
venire ad aequalitatem perfectionis, per continuum augmentum. Sed
caritas viae nunquam potest pervenire ad aequalitatem caritatis
patriae, quantumcumque augeatur. Ergo videtur quod caritas viae non
remaneat in patria.
Sed contra est quod apostolus dicit, I ad Cor. XIII, caritas
nunquam excidit.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, quando imperfectio
alicuius rei non est de ratione speciei ipsius, nihil prohibet idem
numero quod prius fuit imperfectum, postea perfectum esse, sicut homo
per augmentum perficitur, et albedo per intensionem. Caritas autem
est amor; de cuius ratione non est aliqua imperfectio, potest enim
esse et habiti et non habiti, et visi et non visi. Unde caritas non
evacuatur per gloriae perfectionem, sed eadem numero manet.
Ad primum ergo dicendum quod imperfectio caritatis per accidens se
habet ad ipsam, quia non est de ratione amoris imperfectio. Remoto
autem eo quod est per accidens, nihilominus remanet substantia rei.
Unde, evacuata imperfectione caritatis, non evacuatur ipsa caritas.
Ad secundum dicendum quod caritas non habet pro obiecto ipsam
cognitionem, sic enim non esset eadem in via et in patria. Sed habet
pro obiecto ipsam rem cognitam, quae est eadem, scilicet ipsum Deum.
Ad tertium dicendum quod caritas viae per augmentum non potest
pervenire ad aequalitatem caritatis patriae, propter differentiam quae
est ex parte causae, visio enim est quaedam causa amoris, ut dicitur
in IX Ethic. Deus autem quanto perfectius cognoscitur, tanto
perfectius amatur.
|
|