|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod dona non distinguantur a
virtutibus. Dicit enim Gregorius, in I Moral., exponens illud
Iob, nati sunt ei septem filii, septem nobis nascuntur filii, cum
per conceptionem bonae cogitationis, sancti spiritus septem in nobis
virtutes oriuntur. Et inducit illud quod habetur Isaiae XI,
requiescet super eum spiritus intellectus etc., ubi enumerantur septem
spiritus sancti dona. Ergo septem dona spiritus sancti sunt virtutes.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Quaestionib.
Evang., exponens illud quod habetur Matth. XII, tunc vadit, et
assumit septem alios spiritus etc., septem vitia sunt contraria septem
virtutibus spiritus sancti, idest septem donis. Sunt autem septem
vitia contraria virtutibus communiter dictis. Ergo dona non
distinguuntur a virtutibus communiter dictis.
3. Praeterea, quorum est definitio eadem, ipsa quoque sunt eadem.
Sed definitio virtutis convenit donis, unumquodque enim donum est bona
qualitas mentis qua recte vivitur, et cetera. Similiter definitio
doni convenit virtutibus infusis, est enim donum datio irreddibilis,
secundum philosophum. Ergo virtutes et dona non distinguuntur.
4. Praeterea, plura eorum quae enumerantur inter dona, sunt
virtutes. Nam sicut supra dictum est, sapientia et intellectus et
scientia sunt virtutes intellectuales; consilium autem ad prudentiam
pertinet; pietas autem species est iustitiae; fortitudo autem quaedam
virtus est moralis. Ergo videtur quod virtutes non distinguantur a
donis.
Sed contra est quod Gregorius, I Moral., distinguit septem dona,
quae dicit significari per septem filios Iob, a tribus virtutibus
theologicis, quas dicit significari per tres filias Iob. Et in II
Moral., distinguit eadem septem dona a quatuor virtutibus
cardinalibus, quae dicit significari per quatuor angulos domus.
Respondeo dicendum quod, si loquamur de dono et virtute secundum
nominis rationem, sic nullam oppositionem habent ad invicem. Nam
ratio virtutis sumitur secundum quod perficit hominem ad bene agendum,
ut supra dictum est, ratio autem doni sumitur secundum comparationem ad
causam a qua est. Nihil autem prohibet illud quod est ab alio ut
donum, esse perfectivum alicuius ad bene operandum, praesertim cum
supra dixerimus quod virtutes quaedam nobis sunt infusae a Deo. Unde
secundum hoc, donum a virtute distingui non potest. Et ideo quidam
posuerunt quod dona non essent a virtutibus distinguenda. Sed eis
remanet non minor difficultas, ut scilicet rationem assignent quare
quaedam virtutes dicantur dona, et non omnes; et quare aliqua
computantur inter dona, quae non computantur inter virtutes, ut patet
de timore. Unde alii dixerunt dona a virtutibus esse distinguenda;
sed non assignaverunt convenientem distinctionis causam, quae scilicet
ita communis esset virtutibus, quod nullo modo donis, aut e converso.
Considerantes enim aliqui quod, inter septem dona, quatuor pertinent
ad rationem, scilicet sapientia scientia, intellectus et consilium;
et tria ad vim appetitivam, scilicet fortitudo, pietas et timor;
posuerunt quod dona perficiebant liberum arbitrium secundum quod est
facultas rationis, virtutes vero secundum quod est facultas
voluntatis, quia invenerunt duas solas virtutes in ratione vel
intellectu, scilicet fidem et prudentiam, alias vero in vi appetitiva
vel affectiva. Oporteret autem, si haec distinctio esset conveniens,
quod omnes virtutes essent in vi appetitiva, et omnia dona in ratione.
Quidam vero, considerantes quod Gregorius dicit, in II Moral.,
quod donum spiritus sancti, quod in mente sibi subiecta format
temperantiam, prudentiam, iustitiam et fortitudinem; eandem mentem
munit contra singula tentamenta per septem dona, dixerunt quod virtutes
ordinantur ad bene operandum, dona vero ad resistendum tentationibus.
Sed nec ista distinctio sufficit. Quia etiam virtutes tentationibus
resistunt, inducentibus ad peccata, quae contrariantur virtutibus,
unumquodque enim resistit naturaliter suo contrario. Quod praecipue
patet de caritate, de qua dicitur Cantic. VIII, aquae multae non
potuerunt extinguere caritatem. Alii vero, considerantes quod ista
dona traduntur in Scriptura secundum quod fuerunt in Christo, ut
patet Isaiae XI; dixerunt quod virtutes ordinantur simpliciter ad
bene operandum; sed dona ordinantur ad hoc ut per ea conformemur
Christo, praecipue quantum ad ea quae passus est, quia in passione
eius praecipue huiusmodi dona resplenduerunt. Sed hoc etiam non
videtur esse sufficiens. Quia ipse dominus praecipue nos inducit ad
sui conformitatem secundum humilitatem et mansuetudinem, Matth.
XI, discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et secundum
caritatem, ut Ioan. XV, diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et
hae etiam virtutes praecipue in passione Christi refulserunt. Et ideo
ad distinguendum dona a virtutibus, debemus sequi modum loquendi
Scripturae, in qua nobis traduntur non quidem sub nomine donorum, sed
magis sub nomine spirituum, sic enim dicitur Isaiae XI, requiescet
super eum spiritus sapientiae et intellectus, et cetera. Ex quibus
verbis manifeste datur intelligi quod ista septem enumerantur ibi,
secundum quod sunt in nobis ab inspiratione divina. Inspiratio autem
significat quandam motionem ab exteriori. Est enim considerandum quod
in homine est duplex principium movens, unum quidem interius, quod est
ratio; aliud autem exterius, quod est Deus, ut supra dictum est; et
etiam philosophus hoc dicit, in cap. de bona fortuna. Manifestum est
autem quod omne quod movetur, necesse est proportionatum esse motori,
et haec est perfectio mobilis inquantum est mobile, dispositio qua
disponitur ad hoc quod bene moveatur a suo motore. Quanto igitur
movens est altior, tanto necesse est quod mobile perfectiori
dispositione ei proportionetur, sicut videmus quod perfectius oportet
esse discipulum dispositum, ad hoc quod altiorem doctrinam capiat a
docente. Manifestum est autem quod virtutes humanae perficiunt hominem
secundum quod homo natus est moveri per rationem in his quae interius
vel exterius agit. Oportet igitur inesse homini altiores
perfectiones, secundum quas sit dispositus ad hoc quod divinitus
moveatur. Et istae perfectiones vocantur dona, non solum quia
infunduntur a Deo; sed quia secundum ea homo disponitur ut efficiatur
prompte mobilis ab inspiratione divina, sicut dicitur Isaiae l,
dominus aperuit mihi aurem; ego autem non contradico, retrorsum non
abii. Et philosophus etiam dicit, in cap. de bona fortuna, quod his
qui moventur per instinctum divinum, non expedit consiliari secundum
rationem humanam, sed quod sequantur interiorem instinctum, quia
moventur a meliori principio quam sit ratio humana. Et hoc est quod
quidam dicunt, quod dona perficiunt hominem ad altiores actus quam sint
actus virtutum.
Ad primum ergo dicendum quod huiusmodi dona nominantur quandoque
virtutes, secundum communem rationem virtutis. Habent tamen aliquid
supereminens rationi communi virtutis, inquantum sunt quaedam divinae
virtutes, perficientes hominem inquantum est a Deo motus. Unde et
philosophus, in VII Ethic., supra virtutem communem ponit quandam
virtutem heroicam vel divinam, secundum quam dicuntur aliqui divini
viri.
Ad secundum dicendum quod vitia, inquantum sunt contra bonum
rationis, contrariantur virtutibus, inquantum autem sunt contra
divinum instinctum, contrariantur donis. Idem enim contrariatur Deo
et rationi, cuius lumen a Deo derivatur.
Ad tertium dicendum quod definitio illa datur de virtute secundum
communem modum virtutis. Unde si volumus definitionem restringere ad
virtutes prout distinguuntur a donis, dicemus quod hoc quod dicitur,
qua recte vivitur, intelligendum est de rectitudine vitae quae
accipitur secundum regulam rationis. Similiter autem donum, prout
distinguitur a virtute infusa, potest dici id quod datur a Deo in
ordine ad motionem ipsius; quod scilicet facit hominem bene sequentem
suos instinctus.
Ad quartum dicendum quod sapientia dicitur intellectualis virtus,
secundum quod procedit ex iudicio rationis, dicitur autem donum,
secundum quod operatur ex instinctu divino. Et similiter dicendum est
de aliis.
|
|