|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod dona non sint
necessaria homini ad salutem. Dona enim ordinantur ad quandam
perfectionem ultra communem perfectionem virtutis. Non autem est
homini necessarium ad salutem ut huiusmodi perfectionem consequatur,
quae est ultra communem statum virtutis, quia huiusmodi perfectio non
cadit sub praecepto, sed sub consilio. Ergo dona non sunt necessaria
homini ad salutem.
2. Praeterea, ad salutem hominis sufficit quod homo se bene habeat
et circa divina et circa humana. Sed per virtutes theologicas homo se
habet bene circa divina; per virtutes autem morales, circa humana.
Ergo dona non sunt homini necessaria ad salutem.
3. Praeterea, Gregorius dicit, in II Moral., quod spiritus
sanctus dat sapientiam contra stultitiam, intellectum contra
hebetudinem, consilium contra praecipitationem, fortitudinem contra
timorem, scientiam contra ignorantiam, pietatem contra duritiam,
timorem contra superbiam. Sed sufficiens remedium potest adhiberi ad
omnia ista tollenda per virtutes. Ergo dona non sunt necessaria homini
ad salutem.
Sed contra, inter dona summum videtur esse sapientia, infimum autem
timor. Utrumque autem horum necessarium est ad salutem, quia de
sapientia dicitur, Sap. VII, neminem diligit Deus nisi eum qui
cum sapientia inhabitat; et de timore dicitur, Eccli. I, qui sine
timore est, non poterit iustificari. Ergo etiam alia dona media sunt
necessaria ad salutem.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quaedam hominis
perfectiones, quibus homo disponitur ad hoc quod bene sequatur
instinctum divinum. Unde in his in quibus non sufficit instinctus
rationis, sed est necessarius spiritus sancti instinctus, per
consequens est necessarium donum. Ratio autem hominis est perfecta
dupliciter a Deo, primo quidem, naturali perfectione, scilicet
secundum lumen naturale rationis; alio modo, quadam supernaturali
perfectione, per virtutes theologicas, ut dictum est supra. Et
quamvis haec secunda perfectio sit maior quam prima, tamen prima
perfectiori modo habetur ab homine quam secunda, nam prima habetur ab
homine quasi plena possessio, secunda autem habetur quasi imperfecta;
imperfecte enim diligimus et cognoscimus Deum. Manifestum est autem
quod unumquodque quod perfecte habet naturam vel formam aliquam aut
virtutem, potest per se secundum illam operari, non tamen exclusa
operatione Dei, qui in omni natura et voluntate interius operatur.
Sed id quod imperfecte habet naturam aliquam vel formam aut virtutem,
non potest per se operari, nisi ab altero moveatur. Sicut sol, quia
est perfecte lucidus, per seipsum potest illuminare, luna autem, in
qua est imperfecte natura lucis, non illuminat nisi illuminata.
Medicus etiam, qui perfecte novit artem medicinae, potest per se
operari, sed discipulus eius, qui nondum est plene instructus, non
potest per se operari, nisi ab eo instruatur. Sic igitur quantum ad
ea quae subsunt humanae rationi, in ordine scilicet ad finem
connaturalem homini; homo potest operari, per iudicium rationis. Si
tamen etiam in hoc homo adiuvetur a Deo per specialem instinctum, hoc
erit superabundantis bonitatis, unde secundum philosophos, non
quicumque habebat virtutes morales acquisitas, habebat virtutes
heroicas vel divinas. Sed in ordine ad finem ultimum supernaturalem,
ad quem ratio movet secundum quod est aliqualiter et imperfecte formata
per virtutes theologicas; non sufficit ipsa motio rationis, nisi
desuper adsit instinctus et motio spiritus sancti; secundum illud
Rom. VIII, qui spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt; et si
filii, et haeredes, et in Psalmo CXLII, dicitur, spiritus tuus
bonus deducet me in terram rectam; quia scilicet in haereditatem illius
terrae beatorum nullus potest pervenire, nisi moveatur et deducatur a
spiritu sancto. Et ideo ad illum finem consequendum, necessarium est
homini habere donum spiritus sancti.
Ad primum ergo dicendum quod dona excedunt communem perfectionem
virtutum, non quantum ad genus operum, eo modo quo consilia excedunt
praecepta, sed quantum ad modum operandi, secundum quod movetur homo
ab altiori principio.
Ad secundum dicendum quod per virtutes theologicas et morales non ita
perficitur homo in ordine ad ultimum finem, quin semper indigeat moveri
quodam superiori instinctu spiritus sancti, ratione iam dicta.
Ad tertium dicendum quod rationi humanae non sunt omnia cognita, neque
omnia possibilia, sive accipiatur ut perfecta perfectione naturali,
sive accipiatur ut perfecta theologicis virtutibus. Unde non potest
quantum ad omnia repellere stultitiam, et alia huiusmodi, de quibus
ibi fit mentio. Sed Deus cuius scientiae et potestati omnia subsunt,
sua motione ab omni stultitia et ignorantia et hebetudine et duritia et
ceteris huiusmodi, nos tutos reddit. Et ideo dona spiritus sancti,
quae faciunt nos bene sequentes instinctum ipsius, dicuntur contra
huiusmodi defectus dari.
|
|