|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod dona spiritus sancti non
sint habitus. Habitus enim est qualitas in homine manens, est enim
qualitas difficile mobilis, ut dicitur in praedicamentis. Sed
proprium Christi est quod dona spiritus sancti in eo requiescant; ut
dicitur Isaiae XI. Et Ioan. I, dicitur, super quem videris
spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat,
quod exponens Gregorius, in II Moral., dicit, in cunctis
fidelibus spiritus sanctus venit; sed in solo mediatore semper
singulariter permanet. Ergo dona spiritus sancti non sunt habitus.
2. Praeterea, dona spiritus sancti perficiunt hominem secundum quod
agitur a spiritu Dei, sicut dictum est. Sed inquantum homo agitur a
spiritu Dei, se habet quodammodo ut instrumentum respectu eius. Non
autem convenit ut instrumentum perficiatur per habitum, sed principale
agens. Ergo dona spiritus sancti non sunt habitus.
3. Praeterea, sicut dona spiritus sancti sunt ex inspiratione
divina, ita et donum prophetiae. Sed prophetia non est habitus, non
enim semper spiritus prophetiae adest prophetis, ut Gregorius dicit,
in I homilia Ezechielis. Ergo neque etiam dona spiritus sancti sunt
habitus.
Sed contra est quod dominus dicit discipulis, de spiritu sancto
loquens, Ioan. XIV, apud vos manebit, et in vobis erit.
Spiritus autem sanctus non est in hominibus absque donis eius. Ergo
dona eius manent in hominibus. Ergo non solum sunt actus vel
passiones, sed etiam habitus permanentes.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quaedam
perfectiones hominis, quibus disponitur ad hoc quod homo bene sequatur
instinctum spiritus sancti. Manifestum est autem ex supradictis quod
virtutes morales perficiunt vim appetitivam secundum quod participat
aliqualiter rationem, inquantum scilicet nata est moveri per imperium
rationis. Hoc igitur modo dona spiritus sancti se habent ad hominem in
comparatione ad spiritum sanctum, sicut virtutes morales se habent ad
vim appetitivam in comparatione ad rationem. Virtutes autem morales
habitus quidam sunt, quibus vires appetitivae disponuntur ad prompte
obediendum rationi. Unde et dona spiritus sancti sunt quidam habitus,
quibus homo perficitur ad prompte obediendum spiritui sancto.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius ibidem solvit, dicens quod in
illis donis sine quibus ad vitam perveniri non potest, spiritus sanctus
in electis omnibus semper manet, sed in aliis non semper manet.
Septem autem dona sunt necessaria ad salutem, ut dictum est. Unde
quantum ad ea, spiritus sanctus semper manet in sanctis.
Ad secundum dicendum quod ratio illa procedit de instrumento cuius non
est agere, sed solum agi. Tale autem instrumentum non est homo; sed
sic agitur a spiritu sancto, quod etiam agit, inquantum est liberi
arbitrii. Unde indiget habitu.
Ad tertium dicendum quod prophetia est de donis quae sunt ad
manifestationem spiritus, non autem ad necessitatem salutis. Unde non
est simile.
|
|