|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter septem
dona spiritus sancti enumerentur. In illa enim enumeratione ponuntur
quatuor pertinentia ad virtutes intellectuales, scilicet sapientia,
intellectus, scientia et consilium, quod pertinet ad prudentiam,
nihil autem ibi ponitur quod pertineat ad artem, quae est quinta virtus
intellectualis. Similiter etiam ponitur aliquid pertinens ad
iustitiam, scilicet pietas, et aliquid pertinens ad fortitudinem,
scilicet donum fortitudinis, nihil autem ponitur ibi pertinens ad
temperantiam. Ergo insufficienter enumerantur dona.
2. Praeterea, pietas est pars iustitiae. Sed circa fortitudinem
non ponitur aliqua pars eius, sed ipsa fortitudo. Ergo non debuit
poni pietas, sed ipsa iustitia.
3. Praeterea, virtutes theologicae maxime ordinant nos ad Deum.
Cum ergo dona perficiant hominem secundum quod movetur a Deo, videtur
quod debuissent poni aliqua dona pertinentia ad theologicas virtutes.
4. Praeterea, sicut Deus timetur, ita etiam amatur, et in ipsum
aliquis sperat, et de eo delectatur. Amor autem, spes et delectatio
sunt passiones condivisae timori. Ergo, sicut timor ponitur donum,
ita et alia tria debent poni dona.
5. Praeterea, intellectui adiungitur sapientia quae regit ipsum;
fortitudini autem consilium, pietati vero scientia. Ergo et timori
debuit addi aliquod donum directivum. Inconvenienter ergo septem dona
spiritus sancti enumerantur.
Sed in contrarium est auctoritas Scripturae, Isaiae XI.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, dona sunt quidam habitus
perficientes hominem ad hoc quod prompte sequatur instinctum spiritus
sancti, sicut virtutes morales perficiunt vires appetitivas ad
obediendum rationi. Sicut autem vires appetitivae natae sunt moveri
per imperium rationis, ita omnes vires humanae natae sunt moveri per
instinctum Dei, sicut a quadam superiori potentia. Et ideo in
omnibus viribus hominis quae possunt esse principia humanorum actuum,
sicut sunt virtutes, ita etiam sunt dona, scilicet in ratione, et in
vi appetitiva. Ratio autem est speculativa et practica, et in utraque
consideratur apprehensio veritatis, quae pertinet ad inventionem; et
iudicium de veritate. Ad apprehensionem igitur veritatis, perficitur
speculativa ratio per intellectum; practica vero per consilium. Ad
recte autem iudicandum, speculativa quidem per sapientiam, practica
vero per scientiam perficitur. Appetitiva autem virtus, in his quidem
quae sunt ad alterum, perficitur per pietatem. In his autem quae sunt
ad seipsum, perficitur per fortitudinem contra terrorem periculorum,
contra concupiscentiam vero inordinatam delectabilium, per timorem,
secundum illud Proverb. XV, per timorem domini declinat omnis a
malo; et in Psalmo CXVIII, confige timore tuo carnes meas, a
iudiciis enim tuis timui. Et sic patet quod haec dona extendunt se ad
omnia ad quae se extendunt virtutes tam intellectuales quam morales.
Ad primum ergo dicendum quod dona spiritus sancti perficiunt hominem in
his quae pertinent ad bene vivendum, ad quae non ordinatur ars, sed ad
exteriora factibilia; est enim ars ratio recta non agibilium, sed
factibilium, ut dicitur in VI Ethic. Potest tamen dici quod,
quantum ad infusionem donorum, ars pertinet ad spiritum sanctum, qui
est principaliter movens; non autem ad homines, qui sunt quaedam
organa eius dum ab eo moventur. Temperantiae autem respondet
quodammodo donum timoris. Sicut enim ad virtutem temperantiae
pertinet, secundum eius propriam rationem, ut aliquis recedat a
delectationibus pravis propter bonum rationis; ita ad donum timoris
pertinet quod aliquis recedat a delectationibus pravis propter Dei
timorem.
Ad secundum dicendum quod nomen iustitiae imponitur a rectitudine
rationis, et ideo nomen virtutis est convenientius quam nomen doni.
Sed nomen pietatis importat reverentiam quam habemus ad patrem et ad
patriam. Et quia pater omnium Deus est, etiam cultus Dei pietas
nominatur; ut Augustinus dicit, X de Civ. Dei. Et ideo
convenienter donum quo aliquis propter reverentiam Dei bonum operatur
ad omnes, pietas nominatur.
Ad tertium dicendum quod animus hominis non movetur a spiritu sancto,
nisi ei secundum aliquem modum uniatur, sicut instrumentum non movetur
ab artifice nisi per contactum, aut per aliquam aliam unionem. Prima
autem unio hominis est per fidem, spem et caritatem. Unde istae
virtutes praesupponuntur ad dona, sicut radices quaedam donorum. Unde
omnia dona pertinent ad has tres virtutes, sicut quaedam derivationes
praedictarum virtutum.
Ad quartum dicendum quod amor et spes et delectatio habent bonum pro
obiecto. Summum autem bonum Deus est, unde nomina harum passionum
transferuntur ad virtutes theologicas, quibus anima coniungitur Deo.
Timoris autem obiectum est malum, quod Deo nullo modo competit, unde
non importat coniunctionem ad Deum, sed magis recessum ab aliquibus
rebus propter reverentiam Dei. Et ideo non est nomen virtutis
theologicae, sed doni, quod eminentius retrahit a malis quam virtus
moralis.
Ad quintum dicendum quod per sapientiam dirigitur et hominis
intellectus, et hominis affectus. Et ideo ponuntur duo
correspondentia sapientiae tanquam directivo, ex parte quidem
intellectus, donum intellectus; ex parte autem affectus, donum
timoris. Ratio enim timendi Deum praecipue sumitur ex consideratione
excellentiae divinae, quam considerat sapientia.
|
|