|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod dona non sint connexa.
Dicit enim apostolus, I ad Cor. XII, alii datur per spiritum
sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eundem spiritum. Sed
sapientia et scientia inter dona spiritus sancti computantur. Ergo
dona spiritus sancti dantur diversis, et non connectuntur sibi invicem
in eodem.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in XIV de Trin., quod
scientia non pollent fideles plurimi, quamvis polleant ipsa fide. Sed
fidem concomitatur aliquod de donis, ad minus donum timoris. Ergo
videtur quod dona non sint ex necessitate connexa in uno et eodem.
3. Praeterea, Gregorius, in I Moral., dicit quod minor est
sapientia, si intellectu careat; et valde inutilis est intellectus,
si ex sapientia non subsistat. Vile est consilium, cui opus
fortitudinis deest; et valde fortitudo destruitur, nisi per consilium
fulciatur. Nulla est scientia, si utilitatem pietatis non habet; et
valde inutilis est pietas, si scientiae discretione caret. Timor
quoque ipse, si non has virtutes habuerit, ad nullum opus bonae
actionis surgit. Ex quibus videtur quod unum donum possit sine alio
haberi. Non ergo dona spiritus sancti sunt connexa.
Sed contra est quod ibidem Gregorius praemittit, dicens, illud in
hoc filiorum convivio perscrutandum videtur, quod semetipsos invicem
pascunt. Per filios autem Iob, de quibus loquitur, designantur dona
spiritus sancti. Ergo dona spiritus sancti sunt connexa, per hoc quod
se invicem reficiunt.
Respondeo dicendum quod huius quaestionis veritas de facili ex
praemissis potest haberi. Dictum est enim supra quod sicut vires
appetitivae disponuntur per virtutes morales in comparatione ad regimen
rationis, ita omnes vires animae disponuntur per dona in comparatione
ad spiritum sanctum moventem. Spiritus autem sanctus habitat in nobis
per caritatem, secundum illud Rom. V, caritas Dei diffusa est in
cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis, sicut et
ratio nostra perficitur per prudentiam. Unde sicut virtutes morales
connectuntur sibi invicem in prudentia, ita dona spiritus sancti
connectuntur sibi invicem in caritate, ita scilicet quod qui caritatem
habet, omnia dona spiritus sancti habet; quorum nullum sine caritate
haberi potest.
Ad primum ergo dicendum quod sapientia et scientia uno modo possunt
considerari secundum quod sunt gratiae gratis datae, prout scilicet
aliquis abundat intantum in cognitione rerum divinarum et humanarum, ut
possit et fideles instruere et adversarios confutare. Et sic loquitur
ibi apostolus de sapientia et scientia, unde signanter fit mentio de
sermone sapientiae et scientiae. Alio modo possunt accipi prout sunt
dona spiritus sancti. Et sic sapientia et scientia nihil aliud sunt
quam quaedam perfectiones humanae mentis, secundum quas disponitur ad
sequendum instinctus spiritus sancti in cognitione divinorum vel
humanorum. Et sic patet quod huiusmodi dona sunt in omnibus habentibus
caritatem.
Ad secundum dicendum quod Augustinus ibi loquitur de scientia exponens
praedictam auctoritatem apostoli, unde loquitur de scientia praedicto
modo accepta, secundum quod est gratia gratis data. Quod patet ex hoc
quod subdit, aliud enim est scire tantummodo quid homo credere debeat
propter adipiscendam vitam beatam, quae non nisi aeterna est; aliud
autem scire quemadmodum hoc ipsum et piis opituletur, et contra impios
defendatur; quam proprio appellare vocabulo scientiam videtur
apostolus.
Ad tertium dicendum quod, sicut uno modo connexio virtutum cardinalium
probatur per hoc quod una earum perficitur quodammodo per aliam, ut
supra dictum est; ita Gregorius eodem modo vult probare connexionem
donorum, per hoc quod unum sine alio non potest esse perfectum. Unde
praemittit dicens, valde singula quaelibet destituitur, si non una
alii virtus virtuti suffragetur. Non ergo datur intelligi quod unum
donum possit esse sine alio, sed quod intellectus, si esset sine
sapientia, non esset donum; sicut temperantia, si esset sine
iustitia, non esset virtus.
|
|