|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod dona spiritus sancti non
maneant in patria. Dicit enim Gregorius, in II Moral., quod
spiritus sanctus contra singula tentamenta septem donis erudit mentem.
Sed in patria non erunt aliqua tentamenta; secundum illud Isaiae
XI, non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo. Ergo
dona spiritus sancti non erunt in patria.
2. Praeterea, dona spiritus sancti sunt habitus quidam, ut supra
dictum est. Frustra autem essent habitus, ubi actus esse non
possunt. Actus autem quorundam donorum in patria esse non possunt,
dicit enim Gregorius, in I Moral., quod intellectus facit audita
penetrare, et consilium prohibet esse praecipitem, et fortitudo facit
non metuere adversa, et pietas replet cordis viscera operibus
misericordiae; haec autem non competunt statui patriae. Ergo
huiusmodi dona non erunt in statu gloriae.
3. Praeterea, donorum quaedam perficiunt hominem in vita
contemplativa, ut sapientia et intellectus; quaedam in vita activa,
ut pietas et fortitudo. Sed activa vita cum hac vita terminatur; ut
Gregorius dicit, in VI Moral. Ergo in statu gloriae non erunt
omnia dona spiritus sancti.
Sed contra est quod Ambrosius dicit, in libro de spiritu sancto,
civitas Dei illa, Ierusalem caelestis, non meatu alicuius fluvii
terrestris abluitur; sed ex vitae fonte procedens spiritus sanctus,
cuius nos brevi satiamur haustu, in illis caelestibus spiritibus
redundantius videtur affluere, pleno septem virtutum spiritualium
fervens meatu.
Respondeo dicendum quod de donis dupliciter possumus loqui. Uno
modo, quantum ad essentiam donorum, et sic perfectissime erunt in
patria, sicut patet per auctoritatem Ambrosii inductam. Cuius ratio
est quia dona spiritus sancti perficiunt mentem humanam ad sequendam
motionem spiritus sancti, quod praecipue erit in patria, quando Deus
erit omnia in omnibus, ut dicitur I ad Cor. XV, et quando homo
erit totaliter subditus Deo. Alio modo possunt considerari quantum ad
materiam circa quam operantur, et sic in praesenti habent operationem
circa aliquam materiam circa quam non habebunt operationem in statu
gloriae. Et secundum hoc, non manebunt in patria, sicut supra de
virtutibus cardinalibus dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod Gregorius loquitur ibi de donis secundum
quod competunt statui praesenti, sic enim donis protegimur contra
tentamenta malorum. Sed in statu gloriae, cessantibus malis, per
dona spiritus sancti perficiemur in bono.
Ad secundum dicendum quod Gregorius quasi in singulis donis ponit
aliquid quod transit cum statu praesenti, et aliquid quod permanet
etiam in futuro. Dicit enim quod sapientia mentem de aeternorum spe et
certitudine reficit, quorum duorum spes transit, sed certitudo
remanet. Et de intellectu dicit quod in eo quod audita penetrat,
reficiendo cor, tenebras eius illustrat, quorum auditus transit, quia
non docebit vir fratrem suum, ut dicitur Ierem. XXXI; sed
illustratio mentis manebit. De consilio autem dicit quod prohibet esse
praecipitem, quod est necessarium in praesenti, et iterum quod ratione
animum replet, quod est necessarium etiam in futuro. De fortitudine
vero dicit quod adversa non metuit, quod est necessarium in praesenti,
et iterum quod confidentiae cibos apponit, quod permanet etiam in
futuro. De scientia vero unum tantum ponit, scilicet quod ignorantiae
ieiunium superat, quod pertinet ad statum praesentem. Sed quod
addit, in ventre mentis, potest figuraliter intelligi repletio
cognitionis, quae pertinet etiam ad statum futurum. De pietate vero
dicit quod cordis viscera misericordiae operibus replet. Quod quidem
secundum verba, pertinet tantum ad statum praesentem. Sed ipse
intimus affectus proximorum, per viscera designatus, pertinet etiam ad
futurum statum; in quo pietas non exhibebit misericordiae opera, sed
congratulationis affectum. De timore vero dicit quod premit mentem,
ne de praesentibus superbiat, quod pertinet ad statum praesentem; et
quod de futuris cibo spei confortat, quod etiam pertinet ad statum
praesentem, quantum ad spem; sed potest etiam ad statum futurum
pertinere, quantum ad confortationem de rebus hic speratis, et ibi
obtentis.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit de donis quantum ad
materiam. Opera enim activae vitae non erunt materia donorum, sed
omnia habebunt actus suos circa ea quae pertinent ad vitam
contemplativam, quae est vita beata.
|
|