|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod dignitas donorum non
attenditur secundum enumerationem qua enumerantur Isaiae XI. Illud
enim videtur esse potissimum in donis, quod maxime Deus ab homine
requirit. Sed maxime requirit Deus ab homine timorem, dicitur enim
Deut. X, et nunc, Israel, quid dominus Deus tuus petit a te,
nisi ut timeas dominum Deum tuum? Et Malach. I, dicitur, si ego
dominus, ubi timor meus? Ergo videtur quod timor, qui enumeratur
ultimo, non sit infimum donorum, sed maximum.
2. Praeterea, pietas videtur esse quoddam bonum universale, dicit
enim apostolus, I ad Tim. IV, quod pietas ad omnia utilis est.
Sed bonum universale praefertur particularibus bonis. Ergo pietas,
quae penultimo enumeratur, videtur esse potissimum donorum.
3. Praeterea, scientia perficit iudicium hominis; consilium autem
ad inquisitionem pertinet. Sed iudicium praeeminet inquisitioni.
Ergo scientia est potius donum quam consilium, cum tamen post
enumeretur.
4. Praeterea, fortitudo pertinet ad vim appetitivam; scientia autem
ad rationem. Sed ratio est eminentior quam vis appetitiva. Ergo et
scientia est eminentius donum quam fortitudo, quae tamen primo
enumeratur. Non ergo dignitas donorum attenditur secundum ordinem
enumerationis eorum.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, videtur mihi septiformis operatio spiritus sancti, de qua
Isaias loquitur, his gradibus sententiisque congruere (de quibus fit
mentio Matth. V); sed interest ordinis. Nam ibi (scilicet in
Isaia) enumeratio ab excellentioribus coepit, hic vero, ab
inferioribus.
Respondeo dicendum quod dignitas donorum dupliciter potest attendi,
uno modo, simpliciter, scilicet per comparationem ad proprios actus
prout procedunt a suis principiis; alio modo, secundum quid, scilicet
per comparationem ad materiam. Simpliciter autem loquendo de dignitate
donorum, eadem est ratio comparationis in ipsis et in virtutibus, quia
dona ad omnes actus potentiarum animae perficiunt hominem, ad quos
perficiunt virtutes, ut supra dictum est. Unde sicut virtutes
intellectuales praeferuntur virtutibus moralibus; et in ipsis
virtutibus intellectualibus contemplativae praeferuntur activis, ut
sapientia intellectui, et scientia prudentiae et arti; ita tamen quod
sapientia praefertur intellectui, et intellectus scientiae, sicut
prudentia et synesis eubuliae, ita etiam in donis sapientia et
intellectus, scientia et consilium, praeferuntur pietati et
fortitudini et timori; in quibus etiam pietas praefertur fortitudini,
et fortitudo timori, sicut iustitia fortitudini, et fortitudo
temperantiae. Sed quantum ad materiam, fortitudo et consilium
praeferuntur scientiae et pietati, quia scilicet fortitudo et consilium
in arduis locum habent; pietas autem, et etiam scientia, in
communibus. Sic igitur donorum dignitas ordini enumerationis
respondet, partim quidem simpliciter, secundum quod sapientia et
intellectus omnibus praeferuntur, partim autem secundum ordinem
materiae, secundum quod consilium et fortitudo praeferuntur scientiae
et pietati.
Ad primum ergo dicendum quod timor maxime requiritur quasi primordium
quoddam perfectionis donorum, quia initium sapientiae timor domini,
non propter hoc quod sit ceteris dignius. Prius enim est, secundum
ordinem generationis, ut aliquis recedat a malo, quod fit per
timorem, ut dicitur Proverb. XVI; quam quod operetur bonum, quod
fit per alia dona.
Ad secundum dicendum quod pietas non comparatur in verbis apostoli,
omnibus donis Dei, sed soli corporali exercitationi, de qua
praemittit quod ad modicum utilis est.
Ad tertium dicendum quod scientia etsi praeferatur consilio ratione
iudicii, tamen consilium praefertur ratione materiae, nam consilium
non habet locum nisi in arduis, ut dicitur in III Ethic.; sed
iudicium scientiae in omnibus locum habet.
Ad quartum dicendum quod dona directiva, quae pertinent ad rationem,
donis exequentibus digniora sunt, si considerentur per comparationem ad
actus prout egrediuntur a potentiis, ratio enim appetitivae
praeeminet, ut regulans regulato. Sed ratione materiae, adiungitur
consilium fortitudini, sicut directivum exequenti, et similiter
scientia pietati, quia scilicet consilium et fortitudo in arduis locum
habent, scientia autem et pietas etiam in communibus. Et ideo
consilium simul cum fortitudine, ratione materiae, numeratur ante
scientiam et pietatem.
|
|