|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod virtutes sint
praeferendae donis. Dicit enim Augustinus, in XV de Trin., de
caritate loquens, nullum est isto Dei dono excellentius. Solum est
quod dividit inter filios regni aeterni, et filios perditionis
aeternae, dantur et alia per spiritum sanctum munera, sed sine
caritate nihil prosunt. Sed caritas est virtus. Ergo virtus est
potior donis spiritus sancti.
2. Praeterea, ea quae sunt priora naturaliter, videntur esse
potiora. Sed virtutes sunt priores donis spiritus sancti, dicit enim
Gregorius, in II Moral., quod donum spiritus sancti in subiecta
mente ante alia iustitiam, prudentiam, fortitudinem et temperantiam
format, et sic eandem mentem septem mox virtutibus (idest donis)
temperat, ut contra stultitiam, sapientiam; contra hebetudinem,
intellectum; contra praecipitationem, consilium; contra timorem,
fortitudinem; contra ignorantiam, scientiam; contra duritiam,
pietatem; contra superbiam, det timorem. Ergo virtutes sunt potiores
donis.
3. Praeterea, virtutibus nullus male uti potest, ut Augustinus
dicit. Donis autem potest aliquis male uti, dicit enim Gregorius,
in I Moral., quod hostiam nostrae precis immolamus ne sapientia
elevet; ne intellectus, dum subtiliter currit, oberret; ne
consilium, dum se multiplicat, confundat; ne fortitudo, dum fiduciam
praebet, praecipitet; ne scientia, dum novit et non diligit,
inflet; ne pietas, dum se extra rectitudinem inclinat, intorqueat;
ne timor, dum plus iusto trepidat, in desperationis foveam mergat.
Ergo virtutes sunt digniores donis spiritus sancti.
Sed contra est quod dona dantur in adiutorium virtutum contra
defectus, ut patet in auctoritate inducta; et sic videtur quod
perficiant quod virtutes perficere non possunt. Sunt ergo dona potiora
virtutibus.
Respondeo dicendum quod, sicut ex supradictis patet, virtutes in tria
genera distinguuntur, sunt enim quaedam virtutes theologicae, quaedam
intellectuales, quaedam morales. Virtutes quidem theologicae sunt
quibus mens humana Deo coniungitur; virtutes autem intellectuales sunt
quibus ratio ipsa perficitur; virtutes autem morales sunt quibus vires
appetitivae perficiuntur ad obediendum rationi. Dona autem spiritus
sancti sunt quibus omnes vires animae disponuntur ad hoc quod subdantur
motioni divinae. Sic ergo eadem videtur esse comparatio donorum ad
virtutes theologicas, per quas homo unitur spiritui sancto moventi;
sicut virtutum moralium ad virtutes intellectuales, per quas perficitur
ratio, quae est virtutum moralium motiva. Unde sicut virtutes
intellectuales praeferuntur virtutibus moralibus, et regulant eas; ita
virtutes theologicae praeferuntur donis spiritus sancti, et regulant
ea. Unde Gregorius dicit, in I Moral., quod neque ad denarii
perfectionem septem filii (idest septem dona) perveniunt, nisi in
fide, spe et caritate fuerit omne quod agunt. Sed si comparemus dona
ad alias virtutes intellectuales vel morales, dona praeferuntur
virtutibus. Quia dona perficiunt vires animae in comparatione ad
spiritum sanctum moventem, virtutes autem perficiunt vel ipsam
rationem, vel alias vires in ordine ad rationem. Manifestum est autem
quod ad altiorem motorem oportet maiori perfectione mobile esse
dispositum. Unde perfectiora sunt dona virtutibus.
Ad primum ergo dicendum quod caritas est virtus theologica; de qua
concedimus quod sit potior donis.
Ad secundum dicendum quod aliquid est prius altero dupliciter. Uno
modo, ordine perfectionis et dignitatis, sicut dilectio Dei est prior
dilectione proximi. Et hoc modo dona sunt priora virtutibus
intellectualibus et moralibus, posteriora vero virtutibus theologicis.
Alio modo, ordine generationis seu dispositionis, sicut dilectio
proximi praecedit dilectionem Dei, quantum ad actum. Et sic virtutes
morales et intellectuales praecedunt dona, quia per hoc quod homo bene
se habet circa rationem propriam, disponitur ad hoc quod se bene habeat
in ordine ad Deum.
Ad tertium dicendum quod sapientia et intellectus et alia huiusmodi
sunt dona spiritus sancti, secundum quod caritate informantur; quae
non agit perperam, ut dicitur I ad Cor. XIII. Et ideo
sapientia et intellectu et aliis huiusmodi nullus male utitur, secundum
quod sunt dona spiritus sancti. Sed ad hoc quod a caritatis
perfectione non recedant, unum ab altero adiuvatur. Et hoc est quod
Gregorius dicere intendit.
|
|