|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod beatitudines a virtutibus
et donis non distinguantur. Augustinus enim, in libro de Serm.
Dom. in monte, attribuit beatitudines in Matthaeo enumeratas, donis
spiritus sancti, Ambrosius autem, super Lucam, attribuit
beatitudines ibi enumeratas quatuor virtutibus cardinalibus. Ergo
beatitudines non distinguuntur a virtutibus et donis.
2. Praeterea, humanae voluntatis non est nisi duplex regula,
scilicet ratio, et lex aeterna, ut supra habitum est. Sed virtutes
perficiunt hominem in ordine ad rationem; dona autem in ordine ad legem
aeternam spiritus sancti, ut ex dictis patet. Ergo non potest esse
aliquid aliud pertinens ad rectitudinem voluntatis humanae, praeter
virtutes et dona. Non ergo beatitudines ab eis distinguuntur.
3. Praeterea, in enumeratione beatitudinum ponitur mititas, et
iustitia, et misericordia; quae dicuntur esse quaedam virtutes. Ergo
beatitudines non distinguuntur a virtutibus et donis.
Sed contra est quod quaedam enumerantur inter beatitudines, quae nec
sunt virtutes nec dona; sicut paupertas, et luctus, et pax.
Differunt ergo beatitudines et a virtutibus et a donis.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, beatitudo est
ultimus finis humanae vitae. Dicitur autem aliquis iam finem habere,
propter spem finis obtinendi, unde et philosophus dicit, in I
Ethic., quod pueri dicuntur beati propter spem; et apostolus dicit,
Rom. VIII, spe salvi facti sumus. Spes autem de fine
consequendo insurgit ex hoc quod aliquis convenienter movetur ad finem,
et appropinquat ad ipsum, quod quidem fit per aliquam actionem. Ad
finem autem beatitudinis movetur aliquis et appropinquat per operationes
virtutum; et praecipue per operationes donorum, si loquamur de
beatitudine aeterna, ad quam ratio non sufficit, sed in eam inducit
spiritus sanctus, ad cuius obedientiam et sequelam per dona
perficimur. Et ideo beatitudines distinguuntur quidem a virtutibus et
donis, non sicut habitus ab eis distincti, sed sicut actus
distinguuntur ab habitibus.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus et Ambrosius attribuunt
beatitudines donis et virtutibus, sicut actus attribuuntur habitibus.
Dona autem sunt eminentiora virtutibus cardinalibus, ut supra dictum
est. Et ideo Ambrosius, exponens beatitudines turbis propositas,
attribuit eas virtutibus cardinalibus; Augustinus autem, exponens
beatitudines discipulis propositas in monte, tanquam perfectioribus,
attribuit eas donis spiritus sancti.
Ad secundum dicendum quod ratio illa probat quod non sunt alii habitus
rectificantes humanam vitam, praeter virtutes et dona.
Ad tertium dicendum quod mititas accipitur pro actu mansuetudinis, et
similiter dicendum est de iustitia et de misericordia. Et quamvis haec
videantur esse virtutes, attribuuntur tamen donis, quia etiam dona
perficiunt hominem circa omnia circa quae perficiunt virtutes, ut
dictum est.
|
|