|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod praemia quae
attribuuntur beatitudinibus, non pertineant ad hanc vitam. Dicuntur
enim aliqui beati propter spem praemiorum, ut dictum est. Sed
obiectum spei beatitudo est futura. Ergo praemia ista pertinent ad
vitam futuram.
2. Praeterea, Luc. VI, ponuntur quaedam poenae per oppositum ad
beatitudines, cum dicitur, vae vobis qui saturati estis, quia
esurietis. Vae vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis.
Sed istae poenae non intelliguntur in hac vita, quia frequenter
homines in hac vita non puniuntur, secundum illud Iob XXI, ducunt
in bonis dies suos. Ergo nec praemia beatitudinum pertinent ad hanc
vitam.
3. Praeterea, regnum caelorum, quod ponitur praemium paupertatis,
est beatitudo caelestis; ut Augustinus dicit, XIX de Civ. Dei.
Plena etiam saturitas non nisi in futura vita habetur; secundum illud
Psalmi XVI, satiabor cum apparuerit gloria tua. Visio etiam
Dei, et manifestatio filiationis divinae, ad vitam futuram
pertinent; secundum illud I Ioan. III, nunc filii Dei sumus,
et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Ergo praemia
illa pertinent ad vitam futuram.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Serm. Dom. in
monte, ista quidem in hac vita compleri possunt, sicut completa esse
in apostolis credimus. Nam illa omnimoda, et in angelicam formam
mutatio, quae post hanc vitam promittitur, nullis verbis exponi
potest.
Respondeo dicendum quod circa ista praemia expositores sacrae
Scripturae diversimode sunt locuti. Quidam enim omnia ista praemia ad
futuram beatitudinem pertinere dicunt, sicut Ambrosius, super
Lucam. Augustinus vero dicit ea ad praesentem vitam pertinere.
Chrysostomus autem, in suis homiliis, quaedam eorum dicit pertinere
ad futuram vitam, quaedam autem ad praesentem. Ad cuius evidentiam,
considerandum est quod spes futurae beatitudinis potest esse in nobis
propter duo, primo quidem, propter aliquam praeparationem vel
dispositionem ad futuram beatitudinem, quod est per modum meriti; alio
modo, per quandam inchoationem imperfectam futurae beatitudinis in
viris sanctis, etiam in hac vita. Aliter enim habetur spes
fructificationis arboris cum virescit frondibus, et aliter cum iam
primordia fructuum incipiunt apparere. Sic igitur ea quae in
beatitudinibus tanguntur tanquam merita, sunt quaedam praeparationes
vel dispositiones ad beatitudinem, vel perfectam vel inchoatam. Ea
vero quae ponuntur tanquam praemia, possunt esse vel ipsa beatitudo
perfecta, et sic pertinent ad futuram vitam, vel aliqua inchoatio
beatitudinis, sicut est in viris perfectis, et sic praemia pertinent
ad praesentem vitam. Cum enim aliquis incipit proficere in actibus
virtutum et donorum, potest sperari de eo quod perveniet et ad
perfectionem viae, et ad perfectionem patriae.
Ad primum ergo dicendum quod spes est de futura beatitudine sicut de
ultimo fine, potest etiam esse et de auxilio gratiae, sicut de eo quod
ducit ad finem, secundum illud Psalmi XXVII, in Deo speravit
cor meum, et adiutus sum.
Ad secundum dicendum quod mali, etsi interdum in hac vita temporales
poenas non patiantur, patiuntur tamen spirituales. Unde Augustinus
dicit, in I Confess., iussisti, domine, et sic est, ut poena
sibi sit inordinatus animus. Et philosophus dicit, in IX Ethic.,
de malis, quod contendit ipsorum anima, et hoc quidem huc trahit,
illud autem illuc; et postea concludit, si autem sic miserum est malum
esse, fugiendum est malitiam intense. Et similiter e converso boni,
etsi in hac vita quandoque non habeant corporalia praemia, nunquam
tamen deficiunt a spiritualibus, etiam in hac vita; secundum illud
Matth. XIX, et Marc. X, centuplum accipietis etiam in hoc
saeculo.
Ad tertium dicendum quod omnia illa praemia perfecte quidem
consummabuntur in vita futura, sed interim etiam in hac vita quodammodo
inchoantur. Nam regnum caelorum, ut Augustinus dicit, potest
intelligi perfectae sapientiae initium, secundum quod incipit in eis
spiritus regnare. Possessio etiam terrae significat affectum bonum
animae requiescentis per desiderium in stabilitate haereditatis
perpetuae, per terram significatae. Consolantur autem in hac vita,
spiritum sanctum, qui Paracletus, idest consolator, dicitur,
participando. Saturantur etiam in hac vita illo cibo de quo dominus
dicit, meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei. In hac etiam
vita consequuntur homines misericordiam Dei. In hac etiam vita,
purgato oculo per donum intellectus, Deus quodammodo videri potest.
Similiter etiam in hac vita qui motus suos pacificant, ad
similitudinem Dei accedentes, filii Dei nominantur. Tamen haec
perfectius erunt in patria.
|
|