|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
enumerentur beatitudines. Attribuuntur enim beatitudines donis, ut
dictum est. Donorum autem quaedam pertinent ad vitam contemplativam,
scilicet sapientia et intellectus, nulla autem beatitudo ponitur in
actu contemplationis, sed omnes in his quae pertinent ad vitam
activam. Ergo insufficienter beatitudines enumerantur.
2. Praeterea, ad vitam activam non solum pertinent dona exequentia;
sed etiam quaedam dona dirigentia, ut scientia et consilium. Nihil
autem ponitur inter beatitudines quod directe ad actum scientiae vel
consilii pertinere videatur. Ergo insufficienter beatitudines
tanguntur.
3. Praeterea, inter dona exequentia in vita activa, timor ponitur
ad paupertatem pertinere; pietas autem videtur pertinere ad
beatitudinem misericordiae. Nihil autem ponitur directe ad
fortitudinem pertinens. Ergo insufficienter enumerantur beatitudines.
4. Praeterea, in sacra Scriptura tanguntur multae aliae
beatitudines, sicut Iob V, dicitur, beatus homo qui corripitur a
domino; et in Psalmo I, beatus vir qui non abiit in consilio
impiorum; et Proverb. III, beatus vir qui invenit sapientiam.
Ergo insufficienter beatitudines enumerantur.
1. Sed contra, videtur quod superflue enumerentur. Sunt enim
septem dona spiritus sancti. Beatitudines autem tanguntur octo.
2. Praeterea, Luc. VI, ponuntur quatuor tantum beatitudines.
Superflue ergo enumerantur septem, vel octo, in Matthaeo.
Respondeo dicendum quod beatitudines istae convenientissime
enumerantur. Ad cuius evidentiam, est considerandum quod triplicem
beatitudinem aliqui posuerunt, quidam enim posuerunt beatitudinem in
vita voluptuosa; quidam in vita activa; quidam vero in vita
contemplativa. Hae autem tres beatitudines diversimode se habent ad
beatitudinem futuram, cuius spe dicimur hic beati. Nam beatitudo
voluptuosa, quia falsa est et rationi contraria, impedimentum est
beatitudinis futurae. Beatitudo vero activae vitae dispositiva est ad
beatitudinem futuram. Beatitudo autem contemplativa, si sit
perfecta, est essentialiter ipsa futura beatitudo, si autem sit
imperfecta, est quaedam inchoatio eius. Et ideo dominus primo quidem
posuit quasdam beatitudines quasi removentes impedimentum voluptuosae
beatitudinis. Consistit enim voluptuosa vita in duobus. Primo
quidem, in affluentia exteriorum bonorum, sive sint divitiae, sive
sint honores. A quibus quidem retrahitur homo per virtutem sic ut
moderate eis utatur, per donum autem excellentiori modo, ut scilicet
homo totaliter ea contemnat. Unde prima beatitudo ponitur, beati
pauperes spiritu, quod potest referri vel ad contemptum divitiarum;
vel ad contemptum honorum, quod fit per humilitatem. Secundo vero
voluptuosa vita consistit in sequendo proprias passiones, sive
irascibilis sive concupiscibilis. A sequela autem passionum
irascibilis, retrahit virtus ne homo in eis superfluat, secundum
regulam rationis, donum autem excellentiori modo, ut scilicet homo,
secundum voluntatem divinam, totaliter ab eis tranquillus reddatur.
Unde secunda beatitudo ponitur, beati mites. A sequela vero
passionum concupiscibilis, retrahit virtus, moderate huiusmodi
passionibus utendo, donum vero, eas, si necesse fuerit, totaliter
abiiciendo; quinimmo, si necessarium fuerit, voluntarium luctum
assumendo. Unde tertia beatitudo ponitur, beati qui lugent. Activa
vero vita in his consistit praecipue quae proximis exhibemus, vel sub
ratione debiti, vel sub ratione spontanei beneficii. Et ad primum
quidem nos virtus disponit, ut ea quae debemus proximis, non recusemus
exhibere, quod pertinet ad iustitiam. Donum autem ad hoc ipsum
abundantiori quodam affectu nos inducit, ut scilicet ferventi desiderio
opera iustitiae impleamus, sicut ferventi desiderio esuriens et sitiens
cupit cibum vel potum. Unde quarta beatitudo ponitur, beati qui
esuriunt et sitiunt iustitiam. Circa spontanea vero dona nos perficit
virtus ut illis donemus quibus ratio dictat esse donandum, puta amicis
aut aliis nobis coniunctis, quod pertinet ad virtutem liberalitatis.
Sed donum, propter Dei reverentiam, solam necessitatem considerat in
his quibus gratuita beneficia praestat, unde dicitur Luc. XIV,
cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos neque fratres tuos
etc., sed voca pauperes et debiles etc., quod proprie est misereri.
Et ideo quinta beatitudo ponitur, beati misericordes. Ea vero quae
ad contemplativam vitam pertinent, vel sunt ipsa beatitudo finalis,
vel aliqua inchoatio eius, et ideo non ponuntur in beatitudinibus
tanquam merita, sed tanquam praemia. Ponuntur autem tanquam merita
effectus activae vitae, quibus homo disponitur ad contemplativam
vitam. Effectus autem activae vitae, quantum ad virtutes et dona
quibus homo perficitur in seipso, est munditia cordis, ut scilicet
mens hominis passionibus non inquinetur. Unde sexta beatitudo
ponitur, beati mundo corde. Quantum vero ad virtutes et dona quibus
homo perficitur in comparatione ad proximum, effectus activae vitae est
pax; secundum illud Isaiae XXXII, opus iustitiae pax. Et ideo
septima beatitudo ponitur, beati pacifici.
Ad primum ergo dicendum quod actus donorum pertinentium ad vitam
activam, exprimuntur in ipsis meritis, sed actus donorum pertinentium
ad vitam contemplativam, exprimuntur in praemiis, ratione iam dicta.
Videre enim Deum respondet dono intellectus; et conformari Deo
quadam filiatione adoptiva, pertinet ad donum sapientiae.
Ad secundum dicendum quod in his quae pertinent ad activam vitam,
cognitio non quaeritur propter seipsam, sed propter operationem, ut
etiam philosophus dicit, in II Ethic. Et ideo, quia beatitudo
aliquid ultimum importat, non computantur inter beatitudines actus
donorum dirigentium in vita activa, quos scilicet eliciunt, sicut
consiliari est actus consilii, et iudicare est actus scientiae, sed
magis attribuuntur eis actus operativi in quibus dirigunt, sicut
scientiae lugere, et consilio misereri.
Ad tertium dicendum quod in attributione beatitudinum ad dona, possunt
duo considerari. Quorum unum est conformitas materiae. Et secundum
hoc, omnes primae quinque beatitudines possunt attribui scientiae et
consilio, tanquam dirigentibus. Sed inter dona exequentia
distribuuntur, ita scilicet quod esuries et sitis iustitiae, et etiam
misericordia, pertineant ad pietatem, quae perficit hominem in his
quae sunt ad alterum; mititas autem ad fortitudinem, dicit enim
Ambrosius, super Lucam, quod fortitudinis est iram vincere,
indignationem cohibere, est enim fortitudo circa passiones
irascibilis; paupertas vero et luctus ad donum timoris, quo homo se
retrahit a cupiditatibus et delectationibus mundi. Alio modo possumus
in his beatitudinibus considerare motiva ipsarum, et sic, quantum ad
aliqua eorum, oportet aliter attribuere. Praecipue enim ad
mansuetudinem movet reverentia ad Deum; quae pertinet ad pietatem.
Ad lugendum autem movet praecipue scientia, per quam homo cognoscit
defectus suos et rerum mundanarum; secundum illud Eccle. I, qui
addit scientiam, addit et dolorem. Ad esuriendum autem iustitiae
opera, praecipue movet animi fortitudo. Ad miserendum vero praecipue
movet consilium Dei; secundum illud Dan. IV, consilium meum regi
placeat, peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas
misericordiis pauperum. Et hunc modum attributionis sequitur
Augustinus, in libro de Serm. Dom. in monte.
Ad quartum dicendum quod necesse est beatitudines omnes quae in sacra
Scriptura ponuntur, ad has reduci vel quantum ad merita, vel quantum
ad praemia, quia necesse est quod omnes pertineant aliquo modo vel ad
vitam activam, vel ad vitam contemplativam. Unde quod dicitur,
beatus vir qui corripitur a domino, pertinet ad beatitudinem luctus.
Quod vero dicitur, beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
pertinet ad munditiam cordis. Quod vero dicitur, beatus vir qui
invenit sapientiam, pertinet ad praemium septimae beatitudinis. Et
idem patet de omnibus aliis quae possunt induci.
Ad quintum dicendum quod octava beatitudo est quaedam confirmatio et
manifestatio omnium praecedentium. Ex hoc enim quod aliquis est
confirmatus in paupertate spiritus et mititate et aliis sequentibus,
provenit quod ab his bonis propter nullam persecutionem recedit. Unde
octava beatitudo quodammodo ad septem praecedentes pertinet.
Ad sextum dicendum quod Lucas narrat sermonem domini factum esse ad
turbas. Unde beatitudines numerantur ab eo secundum capacitatem
turbarum, quae solam voluptuosam et temporalem et terrenam beatitudinem
noverunt. Unde dominus per quatuor beatitudines quatuor excludit quae
ad praedictam beatitudinem pertinere videntur. Quorum primum est
abundantia bonorum exteriorum, quod excludit per hoc quod dicit, beati
pauperes. Secundum est quod sit bene homini quantum ad corpus, in
cibis et potibus et aliis huiusmodi, et hoc excludit per secundum quod
ponit, beati qui esuritis. Tertium est quod sit homini bene quantum
ad cordis iucunditatem, et hoc excludit tertio, dicens, beati qui
nunc fletis. Quartum est exterior hominum favor, et hoc excludit
quarto, dicens, beati eritis cum vos oderint homines. Et sicut
Ambrosius dicit, paupertas pertinet ad temperantiam, quae illecebrosa
non quaerit; esuries ad iustitiam, quia qui esurit, compatitur, et,
compatiendo, largitur; fletus ad prudentiam, cuius est flere
occidua; pati odium hominum, ad fortitudinem.
|
|