|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod praemia beatitudinum
inconvenienter enumerentur. In regno enim caelorum, quod est vita
aeterna, bona omnia continentur. Posito ergo regno caelorum, non
oportuit alia praemia ponere.
2. Praeterea, regnum caelorum ponitur pro praemio et in prima
beatitudine et in octava. Ergo, eadem ratione, debuit poni in
omnibus.
3. Praeterea, in beatitudinibus proceditur ascendendo, sicut
Augustinus dicit. In praemiis autem videtur procedi descendendo, nam
possessio terrae est minus quam regnum caelorum. Ergo inconvenienter
huiusmodi praemia assignantur.
Sed contra est auctoritas ipsius domini, praemia huiusmodi
proponentis.
Respondeo dicendum quod praemia ista convenientissime assignantur,
considerata conditione beatitudinum secundum tres beatitudines supra
assignatas. Tres enim primae beatitudines accipiuntur per retractionem
ab his in quibus voluptuosa beatitudo consistit, quam homo desiderat
quaerens id quod naturaliter desideratur, non ubi quaerere debet,
scilicet in Deo, sed in rebus temporalibus et caducis. Et ideo
praemia trium primarum beatitudinum accipiuntur secundum ea quae in
beatitudine terrena aliqui quaerunt. Quaerunt enim homines in rebus
exterioribus, scilicet divitiis et honoribus, excellentiam quandam et
abundantiam, quorum utrumque importat regnum caelorum, per quod homo
consequitur excellentiam et abundantiam bonorum in Deo. Et ideo
regnum caelorum dominus pauperibus spiritu repromisit. Quaerunt autem
homines feroces et immites per litigia et bella securitatem sibi
acquirere, inimicos suos destruendo. Unde dominus repromisit mitibus
securam et quietam possessionem terrae viventium, per quam significatur
soliditas aeternorum bonorum. Quaerunt autem homines in
concupiscentiis et delectationibus mundi, habere consolationem contra
praesentis vitae labores. Et ideo dominus consolationem lugentibus
repromittit. Aliae vero duae beatitudines pertinent ad opera activae
beatitudinis, quae sunt opera virtutum ordinantium hominem ad
proximum, a quibus operibus aliqui retrahuntur propter inordinatum
amorem proprii boni. Et ideo dominus attribuit illa praemia his
beatitudinibus, propter quae homines ab eis discedunt. Discedunt enim
aliqui ab operibus iustitiae, non reddentes debitum, sed potius aliena
rapientes ut bonis temporalibus repleantur. Et ideo dominus
esurientibus iustitiam, saturitatem repromisit. Discedunt etiam
aliqui ab operibus misericordiae, ne se immisceant miseriis alienis.
Et ideo dominus misericordibus repromittit misericordiam, per quam ab
omni miseria liberentur. Aliae vero duae ultimae beatitudines
pertinent ad contemplativam felicitatem seu beatitudinem, et ideo
secundum convenientiam dispositionum quae ponuntur in merito, praemia
redduntur. Nam munditia oculi disponit ad clare videndum, unde mundis
corde divina visio repromittitur. Constituere vero pacem vel in seipso
vel inter alios, manifestat hominem esse Dei imitatorem, qui est
Deus unitatis et pacis. Et ideo pro praemio redditur ei gloria
divinae filiationis, quae est in perfecta coniunctione ad Deum per
sapientiam consummatam.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Chrysostomus dicit, omnia
praemia ista unum sunt in re, scilicet beatitudo aeterna; quam
intellectus humanus non capit. Et ideo oportuit quod per diversa bona
nobis nota, describeretur, observata convenientia ad merita quibus
praemia attribuuntur.
Ad secundum dicendum quod, sicut octava beatitudo est firmitas quaedam
omnium beatitudinum, ita debentur sibi omnium beatitudinum praemia.
Et ideo redit ad caput, ut intelligantur sibi consequenter omnia
praemia attribui. Vel, secundum Ambrosium, pauperibus spiritu
repromittitur regnum caelorum, quantum ad gloriam animae, sed passis
persecutionem in corpore, quantum ad gloriam corporis.
Ad tertium dicendum quod etiam praemia secundum additionem se habent ad
invicem. Nam plus est possidere terram regni caelorum, quam
simpliciter habere, multa enim habemus quae non firmiter et pacifice
possidemus. Plus est etiam consolari in regno, quam habere et
possidere, multa enim cum dolore possidemus. Plus est etiam saturari
quam simpliciter consolari, nam saturitas abundantiam consolationis
importat. Misericordia vero excedit saturitatem, ut plus scilicet
homo accipiat quam meruerit, vel desiderare potuerit. Adhuc autem
maius est Deum videre, sicut maior est qui in curia regis non solum
prandet, sed etiam faciem regis videt. Summam autem dignitatem in
domo regia filius regis habet.
|
|