|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod circumstantia non sit
accidens actus humani. Dicit enim Tullius, in rhetoricis, quod
circumstantia est per quam argumentationi auctoritatem et firmamentum
adiungit oratio. Sed oratio dat firmamentum argumentationi praecipue
ab his quae sunt de substantia rei, ut definitio, genus, species, et
alia huiusmodi; a quibus etiam Tullius oratorem argumentari docet.
Ergo circumstantia non est accidens humani actus.
2. Praeterea, accidentis proprium est inesse. Quod autem
circumstat, non inest, sed magis est extra. Ergo circumstantiae non
sunt accidentia humanorum actuum.
3. Praeterea, accidentis non est accidens. Sed ipsi humani actus
sunt quaedam accidentia. Non ergo circumstantiae sunt accidentia
actuum.
Sed contra, particulares conditiones cuiuslibet rei singularis
dicuntur accidentia individuantia ipsam. Sed philosophus, in III
Ethic., circumstantias nominat particularia, idest particulares
singulorum actuum conditiones. Ergo circumstantiae sunt accidentia
individualia humanorum actuum.
Respondeo dicendum quod, quia nomina, secundum philosophum, sunt
signa intellectuum, necesse est quod secundum processum intellectivae
cognitionis, sit etiam nominationis processus. Procedit autem nostra
cognitio intellectualis a notioribus ad minus nota. Et ideo apud nos a
notioribus nomina transferuntur ad significandum res minus notas. Et
inde est quod, sicut dicitur in X Metaphys., ab his quae sunt
secundum locum, processit nomen distantiae ad omnia contraria, et
similiter nominibus pertinentibus ad motum localem, utimur ad
significandum alios motus, eo quod corpora, quae loco
circumscribuntur, sunt maxime nobis nota. Et inde est quod nomen
circumstantiae ab his quae in loco sunt, derivatur ad actus humanos.
Dicitur autem in localibus aliquid circumstare, quod est quidem
extrinsecum a re, tamen attingit ipsam, vel appropinquat ei secundum
locum. Et ideo quaecumque conditiones sunt extra substantiam actus,
et tamen attingunt aliquo modo actum humanum, circumstantiae dicuntur.
Quod autem est extra substantiam rei ad rem ipsam pertinens, accidens
eius dicitur. Unde circumstantiae actuum humanorum accidentia eorum
dicenda sunt.
Ad primum ergo dicendum quod oratio quidem dat firmamentum
argumentationi, primo ex substantia actus, secundario vero, ex his
quae circumstant actum. Sicut primo accusabilis redditur aliquis ex
hoc quod homicidium fecit, secundario vero, ex hoc quod dolo fecit,
vel propter lucrum, vel in tempore aut loco sacro, aut aliquid aliud
huiusmodi. Et ideo signanter dicit quod per circumstantiam oratio
argumentationi firmamentum adiungit, quasi secundario.
Ad secundum dicendum quod aliquid dicitur accidens alicuius
dupliciter. Uno modo, quia inest ei, sicut album dicitur accidens
Socratis. Alio modo quia est simul cum eo in eodem subiecto, sicut
dicitur quod album accidit musico, inquantum conveniunt, et quodammodo
se contingunt, in uno subiecto. Et per hunc modum dicuntur
circumstantiae accidentia actuum.
Ad tertium dicendum quod, sicut dictum est, accidens dicitur
accidenti accidere propter convenientiam in subiecto. Sed hoc
contingit dupliciter. Uno modo, secundum quod duo accidentia
comparantur ad unum subiectum absque aliquo ordine, sicut album et
musicum ad Socratem. Alio modo, cum aliquo ordine, puta quia
subiectum recipit unum accidens alio mediante, sicut corpus recipit
colorem mediante superficie. Et sic unum accidens dicitur etiam alteri
inesse, dicimus enim colorem esse in superficie. Utroque autem modo
circumstantiae se habent ad actus. Nam aliquae circumstantiae
ordinatae ad actum, pertinent ad agentem non mediante actu, puta locus
et conditio personae, aliquae vero mediante ipso actu, sicut modus
agendi.
|
|