|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod circumstantiae
humanorum actuum non sint considerandae a theologo. Non enim
considerantur a theologo actus humani, nisi secundum quod sunt
aliquales, idest boni vel mali. Sed circumstantiae non videntur posse
facere actus aliquales, quia nihil qualificatur, formaliter loquendo,
ab eo quod est extra ipsum, sed ab eo quod in ipso est. Ergo
circumstantiae actuum non sunt a theologo considerandae.
2. Praeterea, circumstantiae sunt accidentia actuum. Sed uni
infinita accidunt, et ideo, ut dicitur in VI Metaphys., nulla ars
vel scientia est circa ens per accidens, nisi sola sophistica. Ergo
theologos non habet considerare circumstantias humanorum actuum.
3. Praeterea, circumstantiarum consideratio pertinet ad rhetorem.
Rhetorica autem non est pars theologiae. Ergo consideratio
circumstantiarum non pertinet ad theologum.
Sed contra, ignorantia circumstantiarum causat involuntarium, ut
Damascenus et Gregorius Nyssenus dicunt. Sed involuntarium excusat
a culpa, cuius consideratio pertinet ad theologum. Ergo et
consideratio circumstantiarum ad theologum pertinet.
Respondeo dicendum quod circumstantiae pertinent ad considerationem
theologi triplici ratione. Primo quidem, quia theologus considerat
actus humanos secundum quod per eos homo ad beatitudinem ordinatur.
Omne autem quod ordinatur ad finem, oportet esse proportionatum fini.
Actus autem proportionantur fini secundum commensurationem quandam,
quae fit per debitas circumstantias. Unde consideratio
circumstantiarum ad theologum pertinet. Secundo, quia theologus
considerat actus humanos secundum quod in eis invenitur bonum et malum,
et melius et peius, et hoc diversificatur secundum circumstantias, ut
infra patebit. Tertio, quia theologus considerat actus humanos
secundum quod sunt meritorii vel demeritorii, quod convenit actibus
humanis; ad quod requiritur quod sint voluntarii. Actus autem humanus
iudicatur voluntarius vel involuntarius, secundum cognitionem vel
ignorantiam circumstantiarum, ut dictum est. Et ideo consideratio
circumstantiarum pertinet ad theologum.
Ad primum ergo dicendum quod bonum ordinatum ad finem dicitur utile,
quod importat relationem quandam, unde philosophus dicit, in I
Ethic., quod in ad aliquid bonum est utile. In his autem quae ad
aliquid dicuntur, denominatur aliquid non solum ab eo quod inest, sed
etiam ab eo quod extrinsecus adiacet, ut patet in dextro et sinistro,
aequali et inaequali, et similibus. Et ideo, cum bonitas actuum sit
inquantum sunt utiles ad finem, nihil prohibet eos bonos vel malos dici
secundum proportionem ad aliqua quae exterius adiacent.
Ad secundum dicendum quod accidentia quae omnino per accidens se
habent, relinquuntur ab omni arte, propter eorum incertitudinem et
infinitatem. Sed talia accidentia non habent rationem circumstantiae,
quia, ut dictum est, sic circumstantiae sunt extra actum, quod tamen
actum aliquo modo contingunt, ordinatae ad ipsum. Accidentia autem
per se cadunt sub arte.
Ad tertium dicendum quod consideratio circumstantiarum pertinet ad
moralem, et politicum, et ad rhetorem. Ad moralem quidem, prout
secundum eas invenitur vel praetermittitur medium virtutis in humanis
actibus et passionibus. Ad politicum autem et rhetorem, secundum quod
ex circumstantiis actus redduntur laudabiles vel vituperabiles,
excusabiles vel accusabiles. Diversimode tamen, nam quod rhetor
persuadet, politicus diiudicat. Ad theologum autem, cui omnes aliae
artes deserviunt, pertinent omnibus modis praedictis, nam ipse habet
considerationem de actibus virtuosis et vitiosis, cum morali; et
considerat actus secundum quod merentur poenam vel praemium, cum
rhetore et politico.
|
|