|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
circumstantiae numerentur in III Ethic. Circumstantia enim actus
dicitur quod exterius se habet ad actum. Huiusmodi autem sunt tempus
et locus. Ergo solae duae sunt circumstantiae, scilicet quando et
ubi.
2. Praeterea, ex circumstantiis accipitur quid bene vel male fiat.
Sed hoc pertinet ad modum actus. Ergo omnes circumstantiae
concluduntur sub una, quae est modus agendi.
3. Praeterea, circumstantiae non sunt de substantia actus. Sed ad
substantiam actus pertinere videntur causae ipsius actus. Ergo nulla
circumstantia debet sumi ex causa ipsius actus. Sic ergo neque quis,
neque propter quid, neque circa quid, sunt circumstantiae, nam quis
pertinet ad causam efficientem, propter quid ad finalem, circa quid ad
materialem.
Sed contra est auctoritas philosophi in III Ethicorum.
Respondeo dicendum quod Tullius, in sua rhetorica, assignat septem
circumstantias, quae hoc versu continentur, quis, quid, ubi, quibus
auxiliis, cur, quomodo, quando. Considerandum est enim in actibus
quis fecit, quibus auxiliis vel instrumentis fecerit, quid fecerit,
ubi fecerit, cur fecerit, quomodo fecerit, et quando fecerit. Sed
Aristoteles, in III Ethic., addit aliam, scilicet circa quid,
quae a Tullio comprehenditur sub quid. Et ratio huius annumerationis
sic accipi potest. Nam circumstantia dicitur quod, extra substantiam
actus existens, aliquo modo attingit ipsum. Contingit autem hoc fieri
tripliciter, uno modo, inquantum attingit ipsum actum; alio modo,
inquantum attingit causam actus; tertio modo, inquantum attingit
effectum. Ipsum autem actum attingit, vel per modum mensurae, sicut
tempus et locus; vel per modum qualitatis actus, sicut modus agendi.
Ex parte autem effectus, ut cum consideratur quid aliquis fecerit.
Ex parte vero causae actus, quantum ad causam finalem, accipitur
propter quid; ex parte autem causae materialis, sive obiecti,
accipitur circa quid; ex parte vero causae agentis principalis,
accipitur quis egerit; ex parte vero causae agentis instrumentalis,
accipitur quibus auxiliis.
Ad primum ergo dicendum quod tempus et locus circumstant actum per
modum mensurae, sed alia circumstant actum inquantum attingunt ipsum
quocumque alio modo, extra substantiam eius existentia.
Ad secundum dicendum quod iste modus qui est bene vel male, non
ponitur circumstantia, sed consequens ad omnes circumstantias. Sed
specialis circumstantia ponitur modus qui pertinet ad qualitatem actus,
puta quod aliquis ambulet velociter vel tarde, et quod aliquis percutit
fortiter vel remisse, et sic de aliis.
Ad tertium dicendum quod illa conditio causae ex qua substantia actus
dependet, non dicitur circumstantia; sed aliqua conditio adiuncta.
Sicut in obiecto non dicitur circumstantia furti quod sit alienum, hoc
enim pertinet ad substantiam furti; sed quod sit magnum vel parvum.
Et similiter est de aliis circumstantiis quae accipiuntur ex parte
aliarum causarum. Non enim finis qui dat speciem actus, est
circumstantia; sed aliquis finis adiunctus. Sicut quod fortis
fortiter agat propter bonum fortitudinis, non est circumstantia; sed
si fortiter agat propter liberationem civitatis, vel populi
Christiani, vel aliquid huiusmodi. Similiter etiam ex parte eius
quod est quid, nam quod aliquis perfundens aliquem aqua, abluat
ipsum, non est circumstantia ablutionis; sed quod abluendo infrigidet
vel calefaciat, et sanet vel noceat, hoc est circumstantia.
|
|