|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non sint principales
circumstantiae propter quid, et ea in quibus est operatio, ut dicitur
in III Ethic. Ea enim in quibus est operatio, videntur esse locus
et tempus, quae non videntur esse principalia inter circumstantias,
cum sint maxime extrinseca ab actu. Ea ergo in quibus est operatio non
sunt principalissimae circumstantiarum.
2. Praeterea, finis est extrinsecus rei. Non ergo videtur esse
principalissima circumstantiarum.
3. Praeterea, principalissimum in unoquoque est causa eius et forma
ipsius. Sed causa ipsius actus est persona agens; forma autem actus
est modus ipsius. Ergo istae duae circumstantiae videntur esse
principalissimae.
Sed contra est quod Gregorius Nyssenus dicit, quod principalissimae
circumstantiae sunt cuius gratia agitur, et quid est quod agitur.
Respondeo dicendum quod actus proprie dicuntur humani, sicut supra
dictum est, prout sunt voluntarii. Voluntatis autem motivum et
obiectum est finis. Et ideo principalissima est omnium
circumstantiarum illa quae attingit actum ex parte finis, scilicet
cuius gratia, secundaria vero, quae attingit ipsam substantiam actus,
idest quid fecit. Aliae vero circumstantiae sunt magis vel minus
principales, secundum quod magis vel minus ad has appropinquant.
Ad primum ergo dicendum quod per ea in quibus est operatio,
philosophus non intelligit tempus et locum, sed ea quae adiunguntur
ipsi actui. Unde Gregorius Nyssenus, quasi exponens dictum
philosophi, loco eius quod philosophus dixit, in quibus est operatio,
dicit quid agitur.
Ad secundum dicendum quod finis, etsi non sit de substantia actus,
est tamen causa actus principalissima, inquantum movet ad agendum.
Unde et maxime actus moralis speciem habet ex fine.
Ad tertium dicendum quod persona agens causa est actus secundum quod
movetur a fine; et secundum hoc principaliter ordinatur ad actum.
Aliae vero conditiones personae non ita principaliter ordinantur ad
actum. Modus etiam non est substantialis forma actus, hoc enim
attenditur in actu secundum obiectum et terminum vel finem, sed est
quasi quaedam qualitas accidentalis.
|
|