|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod fructus spiritus sancti
quos apostolus nominat ad Galat. V, non sint actus. Id enim cuius
est alius fructus, non debet dici fructus, sic enim in infinitum
iretur. Sed actuum nostrorum est aliquis fructus, dicitur enim Sap.
III, bonorum laborum gloriosus est fructus; et Ioan. IV, qui
metit, mercedem accipit, et fructum congregat in vitam aeternam.
Ergo ipsi actus nostri non dicuntur fructus.
2. Praeterea, sicut Augustinus dicit, in X de Trin., fruimur
cognitis in quibus voluntas propter ipsa delectata conquiescit. Sed
voluntas nostra non debet conquiescere in actibus nostris propter se.
Ergo actus nostri fructus dici non debent.
3. Praeterea, inter fructus spiritus sancti enumerantur ab apostolo
aliquae virtutes scilicet caritas, mansuetudo, fides et castitas.
Virtutes autem non sunt actus, sed habitus, ut supra dictum est.
Ergo fructus non sunt actus.
Sed contra est quod dicitur Matth. XII, ex fructu arbor
cognoscitur; idest, ex operibus suis homo, ut ibi exponitur a
sanctis. Ergo ipsi actus humani dicuntur fructus.
Respondeo dicendum quod nomen fructus a corporalibus ad spiritualia est
translatum. Dicitur autem in corporalibus fructus, quod ex planta
producitur cum ad perfectionem pervenerit, et quandam in se suavitatem
habet. Qui quidem fructus ad duo comparari potest, scilicet ad
arborem producentem ipsum; et ad hominem qui fructum ex arbore
adipiscitur. Secundum hoc igitur, nomen fructus in rebus
spiritualibus dupliciter accipere possumus, uno modo, ut dicatur
fructus hominis, quasi arboris, id quod ab eo producitur; alio modo,
ut dicatur fructus hominis id quod homo adipiscitur. Non autem omne id
quod adipiscitur homo, habet rationem fructus, sed id quod est
ultimum, delectationem habens. Habet enim homo et agrum et arborem,
quae fructus non dicuntur; sed solum id quod est ultimum, quod
scilicet ex agro et arbore homo intendit habere. Et secundum hoc,
fructus hominis dicitur ultimus hominis finis, quo debet frui. Si
autem dicatur fructus hominis id quod ex homine producitur, sic ipsi
actus humani fructus dicuntur, operatio enim est actus secundus
operantis, et delectationem habet, si sit conveniens operanti. Si
igitur operatio hominis procedat ab homine secundum facultatem suae
rationis, sic dicitur esse fructus rationis. Si vero procedat ab
homine secundum altiorem virtutem, quae est virtus spiritus sancti;
sic dicitur esse operatio hominis fructus spiritus sancti, quasi
cuiusdam divini seminis, dicitur enim I Ioan. III, omnis qui
natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo
manet.
Ad primum ergo dicendum quod, cum fructus habeat quodammodo rationem
ultimi et finis, nihil prohibet alicuius fructus esse alium fructum,
sicut finis ad finem ordinatur. Opera igitur nostra inquantum sunt
effectus quidam spiritus sancti in nobis operantis, habent rationem
fructus, sed inquantum ordinantur ad finem vitae aeternae, sic magis
habent rationem florum. Unde dicitur Eccli. XXIV, flores mei
fructus honoris et honestatis.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur voluntas in aliquo propter se
delectari, potest intelligi dupliciter. Uno modo, secundum quod ly
propter dicit causam finalem, et sic propter se non delectatur aliquis
nisi in ultimo fine. Alio modo, secundum quod designat causam
formalem, et sic propter se aliquis potest delectari in omni eo quod
delectabile est secundum suam formam. Sicut patet quod infirmus
delectatur in sanitate propter se, sicut in fine; in medicina autem
suavi, non sicut in fine, sed sicut in habente saporem delectabilem;
in medicina autem austera, nullo modo propter se, sed solum propter
aliud. Sic igitur dicendum est quod in Deo delectari debet homo
propter se, sicut propter ultimum finem, in actibus autem virtuosis,
non sicut propter finem, sed propter honestatem quam continent,
delectabilem virtuosis. Unde Ambrosius dicit quod opera virtutum
dicuntur fructus, quia suos possessores sancta et sincera delectatione
reficiunt.
Ad tertium dicendum quod nomina virtutum sumuntur quandoque pro actibus
earum, sicut Augustinus dicit quod fides est credere quod non vides;
et caritas est motus animi ad diligendum Deum et proximum. Et hoc
modo sumuntur nomina virtutum in enumeratione fructuum.
|
|