|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod apostolus inconvenienter
enumeret, ad Galat. V, duodecim fructus. Alibi enim dicit esse
tantum unum fructum praesentis vitae; secundum illud Rom. VI,
habetis fructum vestrum in sanctificatione et Isaiae XXVII
dicitur, hic est omnis fructus, ut auferatur peccatum. Non ergo
ponendi sunt duodecim fructus.
2. Praeterea, fructus est qui ex spirituali semine exoritur, ut
dictum est. Sed dominus, Matth. XIII, ponit triplicem terrae
bonae fructum ex spirituali semine provenientem, scilicet centesimum,
et sexagesimum, et trigesimum. Ergo non sunt ponendi duodecim
fructus.
3. Praeterea, fructus habet in sui ratione quod sit ultimum et
delectabile. Sed ratio ista non invenitur in omnibus fructibus ab
apostolo enumeratis, patientia enim et longanimitas videntur in rebus
contristantibus esse; fides autem non habet rationem ultimi, sed magis
rationem primi fundamenti. Superflue igitur huiusmodi fructus
enumerantur.
Sed contra, videtur quod insufficienter et diminute enumerentur.
Dictum est enim quod omnes beatitudines fructus dici possunt, sed non
omnes hic enumerantur. Nihil etiam hic ponitur ad actum sapientiae
pertinens, et multarum aliarum virtutum. Ergo videtur quod
insufficienter enumerentur fructus.
Respondeo dicendum quod numerus duodecim fructuum ab apostolo
enumeratorum, conveniens est, et possunt significari per duodecim
fructus de quibus dicitur Apoc. ult., ex utraque parte fluminis
lignum vitae, afferens fructus duodecim. Quia vero fructus dicitur
quod ex aliquo principio procedit sicut ex semine vel radice,
attendenda est distinctio horum fructuum secundum diversum processum
spiritus sancti in nobis. Qui quidem processus attenditur secundum
hoc, ut primo mens hominis in seipsa ordinetur; secundo vero,
ordinetur ad ea quae sunt iuxta; tertio vero, ad ea quae sunt infra.
Tunc autem bene mens hominis disponitur in seipsa, quando mens hominis
bene se habet et in bonis et in malis. Prima autem dispositio mentis
humanae ad bonum, est per amorem, qui est prima affectio et omnium
affectionum radix, ut supra dictum est. Et ideo inter fructus
spiritus primo ponitur caritas; in qua specialiter spiritus sanctus
datur, sicut in propria similitudine, cum et ipse sit amor. Unde
dicitur Rom. V, caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per
spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ad amorem autem caritatis ex
necessitate sequitur gaudium. Omnis enim amans gaudet ex coniunctione
amati. Caritas autem semper habet praesentem Deum, quem amat;
secundum illud I Ioan. IV, qui manet in caritate, in Deo manet,
et Deus in eo. Unde sequela caritatis est gaudium. Perfectio autem
gaudii est pax, quantum ad duo. Primo quidem, quantum ad quietem ab
exterioribus conturbantibus, non enim potest perfecte gaudere de bono
amato, qui in eius fruitione ab aliis perturbatur; et iterum, qui
perfecte cor habet in uno pacatum, a nullo alio molestari potest, cum
alia quasi nihil reputet; unde dicitur in Psalmo CXVIII, pax
multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum, quia
scilicet ab exterioribus non perturbantur, quin Deo fruantur.
Secundo, quantum ad sedationem desiderii fluctuantis, non enim
perfecte gaudet de aliquo, cui non sufficit id de quo gaudet. Haec
autem duo importat pax, scilicet ut neque ab exterioribus perturbemur;
et ut desideria nostra conquiescant in uno. Unde post caritatem et
gaudium, tertio ponitur pax. In malis autem bene se habet mens
quantum ad duo. Primo quidem, ut non perturbetur mens per imminentiam
malorum, quod pertinet ad patientiam. Secundo, ut non perturbetur in
dilatione bonorum, quod pertinet ad longanimitatem, nam carere bono
habet rationem mali, ut dicitur in V Ethic. Ad id autem quod est
iuxta hominem, scilicet proximum, bene disponitur mens hominis, primo
quidem, quantum ad voluntatem bene faciendi. Et ad hoc pertinet
bonitas. Secundo, quantum ad beneficentiae executionem. Et ad hoc
pertinet benignitas, dicuntur enim benigni quos bonus ignis amoris
fervere facit ad benefaciendum proximis. Tertio, quantum ad hoc quod
aequanimiter tolerentur mala ab eis illata. Et ad hoc pertinet
mansuetudo, quae cohibet iras. Quarto, quantum ad hoc quod non solum
per iram proximis non noceamus, sed etiam neque per fraudem vel per
dolum. Et ad hoc pertinet fides, si pro fidelitate sumatur. Sed si
sumatur pro fide qua creditur in Deum, sic per hanc ordinatur homo ad
id quod est supra se, ut scilicet homo intellectum suum Deo
subiiciat, et per consequens omnia quae ipsius sunt. Sed ad id quod
infra est, bene disponitur homo, primo quidem, quantum ad exteriores
actiones, per modestiam, quae in omnibus dictis et factis modum
observat. Quantum ad interiores concupiscentias, per continentiam et
castitatem, sive haec duo distinguantur per hoc, quod castitas
refrenat hominem ad illicitis, continentia vero etiam a licitis; sive
per hoc quod continens patitur concupiscentias sed non deducitur,
castus autem neque patitur neque deducitur.
Ad primum ergo dicendum quod sanctificatio fit per omnes virtutes per
quas etiam peccata tolluntur. Unde fructus ibi singulariter nominatur
propter unitatem generis, quod in multas species dividitur, secundum
quas dicuntur multi fructus.
Ad secundum dicendum quod fructus centesimus, sexagesimus et
trigesimus non diversificantur secundum diversas species virtuosorum
actuum, sed secundum diversos perfectionis gradus etiam unius
virtutis. Sicut continentia coniugalis dicitur significari per fructum
trigesimum; continentia vidualis per sexagesimum; virginalis autem per
centesimum. Et aliis etiam modis sancti distinguunt tres evangelicos
fructus secundum tres gradus virtutis. Et ponuntur tres gradus, quia
cuiuslibet rei perfectio attenditur secundum principium, medium et
finem.
Ad tertium dicendum quod ipsum quod est in tristitiis non perturbari,
rationem delectabilis habet. Et fides etiam si accipiatur prout est
fundamentum, habet quandam rationem ultimi et delectabilis, secundum
quod continet certitudinem, unde Glossa exponit, fides, idest de
invisibilibus certitudo.
Ad quartum dicendum quod, sicut Augustinus dicit, super epistolam ad
Galat., apostolus non hoc ita suscepit, ut doceret quod sunt (vel
opera carnis, vel fructus spiritus); sed ut ostenderet in quo genere
illa vitanda, illa vero sectanda sint. Unde potuissent vel plures,
vel etiam pauciores fructus enumerari. Et tamen omnes donorum et
virtutum actus possunt secundum quandam convenientiam ad haec reduci,
secundum quod omnes virtutes et dona necesse est quod ordinent mentem
aliquo praedictorum modorum. Unde et actus sapientiae, et
quorumcumque donorum ordinantium ad bonum, reducuntur ad caritatem,
gaudium et pacem. Ideo tamen potius haec quam alia enumeravit, quia
hic enumerata magis important vel fruitionem bonorum, vel sedationem
malorum; quod videtur ad rationem fructus pertinere.
|
|