|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod fructus non
contrarientur operibus carnis quae apostolus enumerat. Contraria enim
sunt in eodem genere. Sed opera carnis non dicuntur fructus. Ergo
fructus spiritus eis non contrariantur.
2. Praeterea, unum uni est contrarium. Sed plura enumerat
apostolus opera carnis quam fructus spiritus. Ergo fructus spiritus et
opera carnis non contrariantur.
3. Praeterea, inter fructus spiritus primo ponuntur caritas,
gaudium, pax, quibus non correspondent ea quae primo enumerantur inter
opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia. Ergo
fructus spiritus non contrariantur operibus carnis.
Sed contra est quod apostolus dicit ibidem, quod caro concupiscit
adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.
Respondeo dicendum quod opera carnis et fructus spiritus possunt accipi
dupliciter. Uno modo, secundum communem rationem. Et hoc modo in
communi fructus spiritus sancti contrariantur operibus carnis.
Spiritus enim sanctus movet humanam mentem ad id quod est secundum
rationem, vel potius ad id quod est supra rationem, appetitus autem
carnis, qui est appetitus sensitivus, trahit ad bona sensibilia, quae
sunt infra hominem. Unde sicut motus sursum et motus deorsum
contrariantur in naturalibus, ita in operibus humanis contrariantur
opera carnis fructibus spiritus. Alio modo possunt considerari
secundum proprias rationes singulorum fructuum enumeratorum, et operum
carnis. Et sic non oportet quod singula singulis contraponantur,
quia, sicut dictum est, apostolus non intendit enumerare omnia opera
spiritualia, nec omnia opera carnalia. Sed tamen, secundum quandam
adaptationem, Augustinus, super epistolam ad Galat., contraponit
singulis operibus carnis singulos fructus. Sicut fornicationi, quae
est amor explendae libidinis a legitimo connubio solutus, opponitur
caritas, per quam anima coniungitur Deo in qua etiam est vera
castitas. Immunditiae autem sunt omnes perturbationes de illa
fornicatione conceptae, quibus gaudium tranquillitatis opponitur.
Idolorum autem servitus, propter quam bellum est gestum adversus
Evangelium Dei, opponitur paci. Contra veneficia autem, et
inimicitias et contentiones et aemulationes, animositates et
dissensiones, opponuntur longanimitas, ad sustinendum mala hominum
inter quos vivimus; et ad curandum, benignitas; et ad ignoscendum,
bonitas. Haeresibus autem opponitur fides, invidiae, mansuetudo;
ebrietatibus et comessationibus, continentia.
Ad primum ergo dicendum quod id quod procedit ab arbore contra naturam
arboris, non dicitur esse fructus eius, sed magis corruptio quaedam.
Et quia virtutum opera sunt connaturalia rationi, opera vero vitiorum
sunt contra rationem; ideo opera virtutum fructus dicuntur, non autem
opera vitiorum.
Ad secundum dicendum quod bonum contingit uno modo, malum vero
omnifariam, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom., unde et
uni virtuti plura vitia opponuntur. Et propter hoc, non est mirum si
plura ponuntur opera carnis quam fructus spiritus.
Ad tertium patet solutio ex dictis.
|
|