|
Consequenter considerandum est de vitiis et peccatis. Circa quae sex
consideranda occurrunt, primo quidem, de ipsis vitiis et peccatis
secundum se; secundo, de distinctione eorum; tertio, de comparatione
eorum ad invicem; quarto, de subiecto peccati; quinto, de causa
eius; sexto, de effectu ipsius. Circa primum quaeruntur sex.
Primo, utrum vitium contrarietur virtuti. Secundo, utrum vitium sit
contra naturam. Tertio, quid sit peius, utrum vitium vel actus
vitiosus. Quarto, utrum actus vitiosus possit esse simul cum
virtute. Quinto, utrum in omni peccato sit aliquis actus. Sexto,
de definitione peccati quam Augustinus ponit, XXII contra
Faustum, peccatum est dictum vel factum vel concupitum contra legem
aeternam.
|
|