|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod vitium non contrarietur
virtuti. Uni enim unum est contrarium, ut probatur in X Metaphys.
Sed virtuti contrariantur peccatum et malitia. Non ergo contrariatur
ei vitium, quia vitium dicitur etiam si sit indebita dispositio
membrorum corporalium, vel quarumcumque rerum.
2. Praeterea, virtus nominat quandam perfectionem potentiae. Sed
vitium nihil nominat ad potentiam pertinens. Ergo vitium non
contrariatur virtuti.
3. Praeterea, Tullius dicit, in IV de Tusculanis quaest.,
quod virtus est quaedam sanitas animae. Sanitati autem opponitur
aegritudo vel morbus, magis quam vitium. Ergo virtuti non
contrariatur vitium.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de perfectione
iustitiae, quod vitium est qualitas secundum quam malus est animus.
Virtus autem est qualitas quae facit bonum habentem, ut ex supradictis
patet. Ergo vitium contrariatur virtuti.
Respondeo dicendum quod circa virtutem duo possumus considerare,
scilicet ipsam essentiam virtutis; et id ad quod est virtus. In
essentia quidem virtutis aliquid considerari potest directe; et aliquid
ex consequenti. Directe quidem virtus importat dispositionem quandam
alicuius convenienter se habentis secundum modum suae naturae, unde
philosophus dicit, in VII Physic. quod virtus est dispositio
perfecti ad optimum; dico autem perfecti, quod est dispositum secundum
naturam. Ex consequenti autem sequitur quod virtus sit bonitas
quaedam, in hoc enim consistit uniuscuiusque rei bonitas, quod
convenienter se habeat secundum modum suae naturae. Id autem ad quod
virtus ordinatur, est actus bonus, ut ex supradictis patet. Secundum
hoc igitur tria inveniuntur opponi virtuti. Quorum unum est peccatum,
quod opponitur sibi ex parte eius ad quod virtus ordinatur, nam
peccatum proprie nominat actum inordinatum, sicut actus virtutis est
actus ordinatus et debitus. Secundum autem quod ad rationem virtutis
consequitur quod sit bonitas quaedam, opponitur virtuti malitia. Sed
secundum id quod directe est de ratione virtutis, opponitur virtuti
vitium, vitium enim uniuscuiusque rei esse videtur quod non sit
disposita secundum quod convenit suae naturae. Unde Augustinus
dicit, in III de Lib. Arb., quod perfectioni naturae deesse
perspexeris, id voca vitium.
Ad primum ergo dicendum quod illa tria non contrariantur virtuti
secundum idem, sed peccatum quidem contrariatur secundum quod virtus
est operativa boni; malitia autem secundum quod est bonitas quaedam;
vitium autem proprie secundum quod est virtus.
Ad secundum dicendum quod virtus non solum importat perfectionem
potentiae quae est principium agendi, sed etiam importat debitam
dispositionem eius cuius est virtus, et hoc ideo quia unumquodque
operatur secundum quod actu est. Requiritur ergo quod aliquid sit in
se bene dispositum, quod debet esse boni operativum. Et secundum hoc
virtuti vitium opponitur.
Ad tertium dicendum quod, sicut Tullius dicit, in IV de
Tusculanis quaest., morbi et aegrotationes partes sunt vitiositatis,
in corporibus enim morbum appellant totius corporis corruptionem, puta
febrem vel aliquid huiusmodi; aegrotationem vero, morbum cum
imbecillitate; vitium autem, cum partes corporis inter se dissident.
Et quamvis in corpore quandoque sit morbus sine aegrotatione, puta cum
aliquis est interius male dispositus, non tamen exterius praepeditur a
solitis operationibus; in animo tamen, ut ipse dicit, haec duo non
possunt nisi cogitatione secerni. Necesse est enim quod quandocumque
aliquis interius est male dispositus, habens inordinatum affectum,
quod ex hoc imbecillis reddatur ad debitas operationes exercendas, quia
unaquaeque arbor ex suo fructu cognoscitur, idest homo ex opere, ut
dicitur Matth. XII. Sed vitium animi, ut Tullius ibidem dicit,
est habitus aut affectio animi in tota vita inconstans, et a seipsa
dissentiens. Quod quidem invenitur etiam absque morbo vel
aegrotatione, ut puta cum aliquis ex infirmitate vel ex passione
peccat. Unde in plus se habet vitium quam aegrotatio vel morbus,
sicut etiam virtus in plus se habet quam sanitas, nam sanitas etiam
quaedam virtus ponitur in VII Physic. Et ideo virtuti
convenientius opponitur vitium quam aegrotatio vel morbus.
|
|