|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vitium non sit contra
naturam. Vitium enim contrariatur virtuti, ut dictum est. Sed
virtutes non sunt in nobis a natura, sed causantur in nobis per
infusionem aut ab assuetudine, ut dictum est. Ergo vitia non sunt
contra naturam.
2. Praeterea, ea quae sunt contra naturam, non possunt assuefieri,
sicut lapis nunquam assuescit ferri sursum, ut dicitur in II Ethic.
Sed aliqui assuefiunt ad vitia. Ergo vitia non sunt contra naturam.
3. Praeterea, nihil quod est contra naturam, invenitur in
habentibus illam naturam ut in pluribus. Sed vitia inveniuntur in
hominibus ut in pluribus, quia, sicut dicitur Matth. VII, lata
est via quae ducit ad perditionem, et multi vadunt per eam. Ergo
vitium non est contra naturam.
4. Praeterea, peccatum comparatur ad vitium sicut actus ad habitum,
ut ex supradictis patet. Sed peccatum definitur esse dictum vel factum
vel concupitum contra legem Dei; ut patet per Augustinum, XXII
contra Faustum. Lex autem Dei est supra naturam. Magis ergo
dicendum est quod vitium sit contra legem, quam sit contra naturam.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in III de Lib. Arb.,
omne vitium, eo ipso quod vitium est, contra naturam est.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vitium virtuti
contrariatur. Virtus autem uniuscuiusque rei consistit in hoc quod sit
bene disposita secundum convenientiam suae naturae, ut supra dictum
est. Unde oportet quod in qualibet re vitium dicatur ex hoc quod est
disposita contra id quod convenit naturae. Unde et de hoc unaquaeque
res vituperatur, a vitio autem nomen vituperationis tractum creditur,
ut Augustinus dicit, in III de Lib. Arb. Sed considerandum est
quod natura uniuscuiusque rei potissime est forma secundum quam res
speciem sortitur. Homo autem in specie constituitur per animam
rationalem. Et ideo id quod est contra ordinem rationis, proprie est
contra naturam hominis inquantum est homo; quod autem est secundum
rationem, est secundum naturam hominis inquantum est homo. Bonum
autem hominis est secundum rationem esse, et malum hominis est praeter
rationem esse, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Unde
virtus humana, quae hominem facit bonum, et opus ipsius bonum reddit,
intantum est secundum naturam hominis, inquantum convenit rationi,
vitium autem intantum est contra naturam hominis, inquantum est contra
ordinem rationis.
Ad primum ergo dicendum quod virtutes, etsi non causentur a natura
secundum suum esse perfectum, tamen inclinant ad id quod est secundum
naturam, idest secundum ordinem rationis, dicit enim Tullius, in sua
rhetorica, quod virtus est habitus in modum naturae rationi
consentaneus. Et hoc modo virtus dicitur esse secundum naturam, et
per contrarium intelligitur quod vitium sit contra naturam.
Ad secundum dicendum quod philosophus ibi loquitur de his quae sunt
contra naturam, secundum quod esse contra naturam opponitur ei quod est
esse a natura, non autem secundum quod esse contra naturam opponitur ei
quod est esse secundum naturam, eo modo quo virtutes dicuntur esse
secundum naturam, inquantum inclinant ad id quod naturae convenit.
Ad tertium dicendum quod in homine est duplex natura, scilicet
rationalis et sensitiva. Et quia per operationem sensus homo pervenit
ad actus rationis, ideo plures sequuntur inclinationes naturae
sensitivae quam ordinem rationis, plures enim sunt qui assequuntur
principium rei, quam qui ad consummationem perveniunt. Ex hoc autem
vitia et peccata in hominibus proveniunt, quod sequuntur inclinationem
naturae sensitivae contra ordinem rationis.
Ad quartum dicendum quod quidquid est contra rationem artificiati, est
etiam contra naturam artis, qua artificiatum producitur. Lex autem
aeterna comparatur ad ordinem rationis humanae sicut ars ad
artificiatum. Unde eiusdem rationis est quod vitium et peccatum sit
contra ordinem rationis humanae, et quod sit contra legem aeternam.
Unde Augustinus dicit, in III de Lib. Arb., quod a Deo
habent omnes naturae quod naturae sunt, et intantum sunt vitiosae,
inquantum ab eius, qua factae sunt, arte discedunt.
|
|