|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod vitium, idest habitus
malus sit peius quam peccatum, idest actus malus. Sicut enim bonum
quod est diuturnius, est melius; ita malum quod est diuturnius, est
peius. Sed habitus vitiosus est diuturnior quam actus vitiosi, qui
statim transeunt. Ergo habitus vitiosus est peior quam actus
vitiosus.
2. Praeterea, plura mala sunt magis fugienda quam unum malum. Sed
habitus malus virtualiter est causa multorum malorum actuum. Ergo
habitus vitiosus est peior quam actus vitiosus.
3. Praeterea, causa est potior quam effectus. Sed habitus perficit
actum tam in bonitate quam in malitia. Ergo habitus est potior actu et
in bonitate et in malitia.
Sed contra, pro actu vitioso aliquis iuste punitur, non autem pro
habitu vitioso, si non procedat ad actum. Ergo actus vitiosus est
peior quam habitus vitiosus.
Respondeo dicendum quod habitus medio modo se habet inter potentiam et
actum. Manifestum est autem quod actus in bono et in malo praeeminet
potentiae, ut dicitur in IX Metaphys., melius est enim bene agere
quam posse bene agere; et similiter vituperabilius est male agere quam
posse male agere. Unde etiam sequitur quod habitus in bonitate et in
malitia medium gradum obtineat inter potentiam et actum, ut scilicet,
sicut habitus bonus vel malus praeeminet in bonitate vel malitia
potentiae, ita etiam subdatur actui. Quod etiam ex hoc apparet, quod
habitus non dicitur bonus vel malus nisi ex hoc quod inclinat ad actum
bonum vel malum. Unde propter bonitatem vel malitiam actus, dicitur
habitus bonus vel malus. Et sic potior est actus in bonitate vel
malitia quam habitus, quia propter quod unumquodque tale, et illud
magis est.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet aliquid esse simpliciter
altero potius, quod tamen secundum quid ab eo deficit. Simpliciter
enim potius iudicatur quod praeeminet quantum ad id quod per se
consideratur in utroque, secundum quid autem quod praeeminet secundum
id quod per accidens se habet ad utrumque. Ostensum est autem ex ipsa
ratione actus et habitus, quod actus est potior in bonitate et malitia
quam habitus. Quod autem habitus sit diuturnior quam actus, accidit
ex eo quod utrumque invenitur in tali natura quae non potest semper
agere, et cuius actio est in motu transeunte. Unde simpliciter actus
est potior tam in bonitate quam in malitia, sed habitus est potior
secundum quid.
Ad secundum dicendum quod habitus non est simpliciter plures actus,
sed secundum quid, idest virtute. Unde ex hoc non potest concludi
quod habitus sit simpliciter potior in bonitate vel malitia quam actus.
Ad tertium dicendum quod habitus est causa actus in genere causae
efficientis, sed actus est causa habitus in genere causae finalis,
secundum quam consideratur ratio boni et mali. Et ideo in bonitate et
malitia actus praeeminet habitui.
|
|