|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod actus vitiosus, sive
peccatum, non possit simul esse cum virtute. Contraria enim non
possunt esse simul in eodem. Sed peccatum quodammodo contrariatur
virtuti, ut dictum est. Ergo peccatum non potest simul esse cum
virtute.
2. Praeterea, peccatum est peius quam vitium, idest actus malus
quam habitus malus. Sed vitium non potest simul esse in eodem cum
virtute. Ergo neque peccatum.
3. Praeterea, sicut peccatum accidit in rebus voluntariis, ita et
in rebus naturalibus, ut dicitur in II Physic. Sed nunquam in
rebus naturalibus accidit peccatum nisi per aliquam corruptionem
virtutis naturalis, sicut monstra accidunt corrupto aliquo principio in
semine, ut dicitur in II Physic. Ergo etiam in rebus voluntariis
non accidit peccatum nisi corrupta aliqua virtute animae. Et sic
peccatum et virtus non possunt esse in eodem.
Sed contra est quod philosophus dicit, in II Ethic., quod per
contraria virtus generatur et corrumpitur. Sed unus actus virtuosus
non causat virtutem, ut supra habitum est. Ergo neque unus actus
peccati tollit virtutem. Possunt ergo simul in eodem esse.
Respondeo dicendum quod peccatum comparatur ad virtutem sicut actus
malus ad habitum bonum. Aliter autem se habet habitus in anima, et
forma in re naturali. Forma enim naturalis ex necessitate producit
operationem sibi convenientem, unde non potest esse simul cum forma
naturali actus formae contrariae; sicut non potest esse cum calore
actus infrigidationis, neque simul cum levitate motus descensionis,
nisi forte ex violentia exterioris moventis. Sed habitus in anima non
ex necessitate producit suam operationem, sed homo utitur eo cum
voluerit. Unde simul habitu in homine existente, potest non uti
habitu, aut agere contrarium actum. Et sic potest habens virtutem
procedere ad actum peccati. Actus autem peccati, si comparetur ad
ipsam virtutem prout est habitus quidam, non potest ipsam corrumpere,
si sit unus tantum, sicut enim non generatur habitus per unum actum,
ita nec per unum actum corrumpitur, ut supra dictum est. Sed si
comparetur actus peccati ad causam virtutum, sic possibile est quod per
unum actum peccati aliquae virtutes corrumpantur. Quodlibet enim
peccatum mortale contrariatur caritati, quae est radix omnium virtutum
infusarum, inquantum sunt virtutes, et ideo per unum actum peccati
mortalis, exclusa caritate, excluduntur per consequens omnes virtutes
infusae, quantum ad hoc quod sunt virtutes. Et hoc dico propter fidem
et spem, quarum habitus remanent informes post peccatum mortale, et
sic non sunt virtutes. Sed peccatum veniale, quod non contrariatur
caritati nec excludit ipsam, per consequens etiam non excludit alias
virtutes. Virtutes vero acquisitae non tolluntur per unum actum
cuiuscumque peccati. Sic igitur peccatum mortale non potest simul esse
cum virtutibus infusis, potest tamen simul esse cum virtutibus
acquisitis. Peccatum vero veniale potest simul esse et cum virtutibus
infusis, et cum acquisitis.
Ad primum ergo dicendum quod peccatum non contrariatur virtuti secundum
se, sed secundum suum actum. Et ideo peccatum non potest simul esse
cum actu virtutis, potest tamen simul esse cum habitu.
Ad secundum dicendum quod vitium directe contrariatur virtuti, sicut
et peccatum actui virtuoso. Et ideo vitium excludit virtutem, sicut
peccatum excludit actum virtutis.
Ad tertium dicendum quod virtutes naturales agunt ex necessitate, et
ideo, integra existente virtute, nunquam peccatum potest in actu
inveniri. Sed virtutes animae non producunt actus ex necessitate,
unde non est similis ratio.
|
|