|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod in quolibet peccato sit
aliquis actus. Sicut enim meritum comparatur ad virtutem, ita
peccatum ad vitium comparatur. Sed meritum non potest esse absque
aliquo actu. Ergo nec peccatum potest esse absque aliquo actu.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de Lib. Arb., quod
omne peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non
est peccatum. Sed non potest esse aliquid voluntarium nisi per actum
voluntatis. Ergo omne peccatum habet aliquem actum.
3. Praeterea, si peccatum esset absque aliquo actu, sequeretur quod
ex hoc ipso quod aliquis cessat ab actu debito, peccaret. Sed
continue aliquis cessat ab actu debito, ille scilicet qui nunquam actum
debitum operatur. Ergo sequeretur quod continue peccaret, quod est
falsum. Non ergo est aliquod peccatum absque actu.
Sed contra est quod dicitur Iac. IV, scienti bonum facere et non
facienti, peccatum est illi. Sed non facere non importat aliquem
actum. Ergo peccatum potest esse absque actu.
Respondeo dicendum quod quaestio ista principaliter movetur propter
peccatum omissionis, de quo aliqui diversimode opinantur. Quidam enim
dicunt quod in omni peccato omissionis est aliquis actus vel interior
vel exterior. Interior quidem, sicut cum aliquis vult non ire ad
Ecclesiam quando ire tenetur. Exterior autem, sicut cum aliquis illa
hora qua ad Ecclesiam ire tenetur, vel etiam ante, occupat se talibus
quibus ab eundo ad Ecclesiam impeditur. Et hoc quodammodo videtur in
primum redire, qui enim vult aliquid cum quo aliud simul esse non
potest, ex consequenti vult illo carere; nisi forte non perpendat quod
per hoc quod vult facere, impeditur ab eo quod facere tenetur; in quo
casu posset per negligentiam culpabilis iudicari. Alii vero dicunt
quod in peccato omissionis non requiritur aliquis actus, ipsum enim non
facere quod quis facere tenetur, peccatum est. Utraque autem opinio
secundum aliquid veritatem habet. Si enim intelligatur in peccato
omissionis illud solum quod per se pertinet ad rationem peccati, sic
quandoque omissionis peccatum est cum actu interiori, ut cum aliquis
vult non ire ad Ecclesiam, quandoque vero absque omni actu vel
interiori vel exteriori, sicut cum aliquis hora qua tenetur ire ad
Ecclesiam, nihil cogitat de eundo vel non eundo ad Ecclesiam. Si
vero in peccato omissionis intelligantur etiam causae vel occasiones
omittendi, sic necesse est in peccato omissionis aliquem actum esse.
Non enim est peccatum omissionis nisi cum aliquis praetermittit quod
potest facere et non facere. Quod autem aliquis declinet ad non
faciendum illud quod potest facere et non facere, non est nisi ex
aliqua causa vel occasione coniuncta vel praecedente. Et si quidem
causa illa non sit in potestate hominis, omissio non habet rationem
peccati, sicut cum aliquis propter infirmitatem praetermittit ad
Ecclesiam ire. Si vero causa vel occasio omittendi subiaceat
voluntati, omissio habet rationem peccati, et tunc semper oportet quod
ista causa, inquantum est voluntaria, habeat aliquem actum, ad minus
interiorem voluntatis. Qui quidem actus quandoque directe fertur in
ipsam omissionem, puta cum aliquis vult non ire ad Ecclesiam, vitans
laborem. Et tunc talis actus per se pertinet ad omissionem, voluntas
enim cuiuscumque peccati per se pertinet ad peccatum illud, eo quod
voluntarium est de ratione peccati. Quandoque autem actus voluntatis
directe fertur in aliud, per quod homo impeditur ab actu debito, sive
illud in quod fertur voluntas, sit coniunctum omissioni, puta cum
aliquis vult ludere quando ad Ecclesiam debet ire; sive etiam sit
praecedens, puta cum aliquis vult diu vigilare de sero, ex quo
sequitur quod non vadat hora matutinali ad Ecclesiam. Et tunc actus
iste interior vel exterior per accidens se habet ad omissionem, quia
omissio sequitur praeter intentionem; hoc autem dicimus per accidens
esse, quod est praeter intentionem, ut patet in II Physic. Unde
manifestum est quod tunc peccatum omissionis habet quidem aliquem actum
coniunctum vel praecedentem, qui tamen per accidens se habet ad
peccatum omissionis. Iudicium autem de rebus dandum est secundum illud
quod est per se, et non secundum illud quod est per accidens. Unde
verius dici potest quod aliquod peccatum possit esse absque omni actu.
Alioquin etiam ad essentiam aliorum peccatorum actualium pertinerent
actus et occasiones circumstantes.
Ad primum ergo dicendum quod plura requiruntur ad bonum quam ad malum,
eo quod bonum contingit ex tota integra causa, malum autem ex
singularibus defectibus, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div.
Nom. Et ideo peccatum potest contingere sive aliquis faciat quod non
debet, sive non faciendo quod debet, sed meritum non potest esse nisi
aliquis faciat voluntarie quod debet. Et ideo meritum non potest esse
sine actu, sed peccatum potest esse sine actu.
Ad secundum dicendum quod aliquid dicitur voluntarium non solum quia
cadit super ipsum actus voluntatis, sed quia in potestate nostra est ut
fiat vel non fiat, ut dicitur in III Ethic. Unde etiam ipsum non
velle potest dici voluntarium, inquantum in potestate hominis est velle
et non velle.
Ad tertium dicendum quod peccatum omissionis contrariatur praecepto
affirmativo, quod obligat semper, sed non ad semper. Et ideo solum
pro tempore illo aliquis cessando ab actu peccat, pro quo praeceptum
affirmativum obligat.
|
|