|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter definiatur
peccatum, cum dicitur, peccatum est dictum vel factum vel concupitum
contra legem aeternam. Dictum enim, vel factum, vel concupitum,
importat aliquem actum. Sed non omne peccatum importat aliquem actum,
ut dictum est. Ergo haec definitio non includit omne peccatum.
2. Praeterea, Augustinus dicit, in libro de duabus animabus,
peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod iustitia vetat.
Sed voluntas sub concupiscentia comprehenditur, secundum quod
concupiscentia largo modo sumitur, pro omni appetitu. Ergo
suffecisset dicere, peccatum est concupitum contra legem aeternam; nec
oportuit addere, dictum vel factum.
3. Praeterea, peccatum proprie consistere videtur in aversione a
fine, nam bonum et malum principaliter considerantur secundum finem,
ut ex supradictis patet. Unde et Augustinus, in I de Lib.
Arb., per comparationem ad finem definit peccatum, dicens quod
peccare nihil est aliud quam, neglectis rebus aeternis, temporalia
sectari, et in libro octoginta trium quaest., dicit quod omnis humana
perversitas est uti fruendis et frui utendis. Sed in praemissa
definitione nulla fit mentio de aversione a debito fine. Ergo
insufficienter definitur peccatum.
4. Praeterea, ex hoc dicitur aliquid esse prohibitum, quia legi
contrariatur. Sed non omnia peccata sunt mala quia prohibita, sed
quaedam sunt prohibita quia mala. Non ergo in communi definitione
peccati debuit poni quod sit contra legem Dei.
5. Praeterea, peccatum significat malum hominis actum, ut ex dictis
patet. Sed malum hominis est contra rationem esse, ut Dionysius
dicit, IV cap. de Div. Nom. Ergo potius debuit dici quod
peccatum sit contra rationem, quam quod peccatum sit contra legem
aeternam.
In contrarium sufficit auctoritas Augustini.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, peccatum nihil aliud
est quam actus humanus malus. Quod autem aliquis actus sit humanus,
habet ex hoc quod est voluntarius, sicut ex supradictis patet, sive
sit voluntarius quasi a voluntate elicitus, ut ipsum velle et eligere;
sive quasi a voluntate imperatus, ut exteriores actus vel locutionis
vel operationis. Habet autem actus humanus quod sit malus, ex eo quod
caret debita commensuratione. Omnis autem commensuratio cuiuscumque
rei attenditur per comparationem ad aliquam regulam, a qua si
divertat, incommensurata erit. Regula autem voluntatis humanae est
duplex, una propinqua et homogenea, scilicet ipsa humana ratio; alia
vero est prima regula, scilicet lex aeterna, quae est quasi ratio
Dei. Et ideo Augustinus in definitione peccati posuit duo, unum
quod pertinet ad substantiam actus humani, quod est quasi materiale in
peccato, cum dixit, dictum vel factum vel concupitum; aliud autem
quod pertinet ad rationem mali, quod est quasi formale in peccato, cum
dixit, contra legem aeternam.
Ad primum ergo dicendum quod affirmatio et negatio reducuntur ad idem
genus, sicut in divinis genitum et ingenitum ad relationem, ut
Augustinus dicit, in V de Trin. Et ideo pro eodem est accipiendum
dictum et non dictum, factum et non factum.
Ad secundum dicendum quod prima causa peccati est in voluntate, quae
imperat omnes actus voluntarios, in quibus solum invenitur peccatum,
et ideo Augustinus quandoque per solam voluntatem definit peccatum.
Sed quia etiam ipsi exteriores actus pertinent ad substantiam peccati,
cum sint secundum se mali, ut dictum est, necesse fuit quod in
definitione peccati poneretur etiam aliquid pertinens ad exteriores
actus.
Ad tertium dicendum quod lex aeterna primo et principaliter ordinat
hominem ad finem, consequenter autem facit hominem bene se habere circa
ea quae sunt ad finem. Et ideo in hoc quod dicit contra legem
aeternam, tangit aversionem a fine, et omnes alias inordinationes.
Ad quartum dicendum quod, cum dicitur quod non omne peccatum ideo est
malum quia est prohibitum, intelligitur de prohibitione facta per ius
positivum. Si autem referatur ad ius naturale, quod continetur primo
quidem in lege aeterna, secundario vero in naturali iudicatorio
rationis humanae, tunc omne peccatum est malum quia prohibitum, ex hoc
enim ipso quod est inordinatum, iuri naturali repugnat.
Ad quintum dicendum quod a theologis consideratur peccatum praecipue
secundum quod est offensa contra Deum, a philosopho autem morali,
secundum quod contrariatur rationi. Et ideo Augustinus convenientius
definit peccatum ex hoc quod est contra legem aeternam, quam ex hoc
quod est contra rationem, praecipue cum per legem aeternam regulemur in
multis quae excedunt rationem humanam, sicut in his quae sunt fidei.
|
|