|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod vitia et peccata
diversificentur specie secundum diversas circumstantias. Quia, ut
dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., malum contingit ex
singularibus defectibus. Singulares autem defectus sunt corruptiones
singularum circumstantiarum. Ergo ex singulis circumstantiis corruptis
singulae species peccatorum consequuntur.
2. Praeterea, peccata sunt quidam actus humani. Sed actus humani
interdum accipiunt speciem a circumstantiis, ut supra habitum est.
Ergo peccata differunt specie secundum quod diversae circumstantiae
corrumpuntur.
3. Praeterea, diversae species gulae assignantur secundum particulas
quae in hoc versiculo continentur, praepropere, laute, nimis,
ardenter, studiose. Haec autem pertinent ad diversas circumstantias,
nam praepropere est antequam oportet, nimis plus quam oportet, et idem
patet in aliis. Ergo species peccati diversificantur secundum diversas
circumstantias.
Sed contra est quod philosophus dicit, in III et IV Ethic.,
quod singula vitia peccant agendo et plus quam oportet, et quando non
oportet, et similiter secundum omnes alias circumstantias. Non ergo
secundum hoc diversificantur peccatorum species.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ubi occurrit aliud motivum
ad peccandum, ibi est alia peccati species, quia motivum ad peccandum
est finis et obiectum. Contingit autem quandoque quod in
corruptionibus diversarum circumstantiarum est idem motivum, sicut
illiberalis ab eodem movetur quod accipiat quando non oportet, et ubi
non oportet, et plus quam oportet, et similiter de aliis
circumstantiis; hoc enim facit propter inordinatum appetitum pecuniae
congregandae. Et in talibus diversarum circumstantiarum corruptiones
non diversificant species peccatorum, sed pertinent ad unam et eandem
peccati speciem. Quandoque vero contingit quod corruptiones diversarum
circumstantiarum proveniunt a diversis motivis. Puta quod aliquis
praepropere comedat, potest provenire ex hoc quod homo non potest ferre
dilationem cibi, propter facilem consumptionem humiditatis; quod vero
appetat immoderatum cibum, potest contingere propter virtutem naturae
potentem ad convertendum multum cibum; quod autem aliquis appetat cibos
deliciosos, contingit propter appetitum delectationis quae est in
cibo. Unde in talibus diversarum circumstantiarum corruptiones
inducunt diversas peccati species.
Ad primum ergo dicendum quod malum, inquantum huiusmodi, privatio
est, et ideo diversificatur specie secundum ea quae privantur, sicut
et ceterae privationes. Sed peccatum non sortitur speciem ex parte
privationis vel aversionis, ut supra dictum est; sed ex conversione ad
obiectum actus.
Ad secundum dicendum quod circumstantia nunquam transfert actum in
aliam speciem, nisi quando est aliud motivum.
Ad tertium dicendum quod in diversis speciebus gulae diversa sunt
motiva, sicut dictum est.
|
|