|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod peccata non differant
specie secundum obiecta. Actus enim humani praecipue dicuntur boni vel
mali per comparationem ad finem, ut supra ostensum est. Cum igitur
peccatum nihil aliud sit quam actus hominis malus, sicut dictum est,
videtur quod secundum fines peccata debeant distingui specie, magis
quam secundum obiecta.
2. Praeterea, malum, cum sit privatio, distinguitur specie
secundum diversas species oppositorum. Sed peccatum est quoddam malum
in genere humanorum actuum. Ergo peccata magis distinguuntur specie
secundum opposita, quam secundum obiecta.
3. Praeterea, si peccata specie differrent secundum obiecta,
impossibile esset idem peccatum specie circa diversa obiecta inveniri.
Sed inveniuntur aliqua huiusmodi peccata, nam superbia est et in rebus
spiritualibus et in corporalibus, ut Gregorius dicit, in libro
XXXIV Moral.; avaritia etiam est circa diversa genera rerum.
Ergo peccata non distinguuntur specie secundum obiecta.
Sed contra est quod peccatum est dictum vel factum vel concupitum
contra legem Dei. Sed dicta vel facta vel concupita distinguuntur
specie secundum diversa obiecta, quia actus per obiecta distinguuntur,
ut supra dictum est. Ergo etiam peccata secundum obiecta specie
distinguuntur.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, ad rationem peccati duo
concurrunt, scilicet actus voluntarius; et inordinatio eius, quae est
per recessum a lege Dei. Horum autem duorum unum per se comparatur ad
peccantem, qui intendit talem actum voluntarium exercere in tali
materia, aliud autem, scilicet inordinatio actus, per accidens se
habet ad intentionem peccantis; nullus enim intendens ad malum
operatur, ut Dionysius dicit, IV cap. de Div. Nom. Manifestum
est autem quod unumquodque, consequitur speciem secundum illud quod est
per se, non autem secundum id quod est per accidens, quia ea quae sunt
per accidens, sunt extra rationem speciei. Et ideo peccata specie
distinguuntur ex parte actuum voluntariorum, magis quam ex parte
inordinationis in peccato existentis. Actus autem voluntarii
distinguuntur specie secundum obiecta, ut in superioribus ostensum
est. Unde sequitur quod peccata proprie distinguantur specie secundum
obiecta.
Ad primum ergo dicendum quod finis principaliter habet rationem boni,
et ideo comparatur ad actum voluntatis, qui est primordialis in omni
peccato, sicut obiectum. Unde in idem redit quod peccata differant
secundum obiecta, vel secundum fines.
Ad secundum dicendum quod peccatum non est pura privatio, sed est
actus debito ordine privatus. Et ideo peccata magis distinguuntur
specie secundum obiecta actuum, quam secundum opposita. Quamvis etiam
si distinguantur secundum oppositas virtutes, in idem rediret,
virtutes enim distinguuntur specie secundum obiecta, ut supra habitum
est.
Ad tertium dicendum quod nihil prohibet in diversis rebus specie vel
genere differentibus, invenire unam formalem rationem obiecti, a qua
peccatum speciem recipit. Et hoc modo superbia circa diversas res
excellentiam quaerit, avaritia vero abundantiam eorum quae usui humano
accommodantur.
|
|