|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter
distinguantur peccata spiritualia a carnalibus. Dicit enim apostolus,
ad Galat. V, manifesta sunt opera carnis, quae sunt fornicatio,
immunditia, impudicitia, luxuria, idolorum servitus, veneficia,
etc., ex quo videtur quod omnia peccatorum genera sunt opera carnis.
Sed peccata carnalia dicuntur opera carnis. Ergo non sunt
distinguenda peccata carnalia a spiritualibus.
2. Praeterea, quicumque peccat, secundum carnem ambulat, secundum
illud Rom. VIII, si secundum carnem vixeritis, moriemini; si
autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis. Sed vivere vel
ambulare secundum carnem, videtur pertinere ad rationem peccati
carnalis. Ergo omnia peccata sunt carnalia. Non ergo sunt
distinguenda peccata carnalia a spiritualibus.
3. Praeterea, superior pars animae, quae est mens vel ratio,
spiritus nominatur, secundum illud Ephes. IV, renovamini spiritu
mentis vestrae, ubi spiritus pro ratione ponitur, ut ibi Glossa
dicit. Sed omne peccatum quod secundum carnem committitur, a ratione
derivatur per consensum, quia superioris rationis est consentire in
actum peccati, ut infra dicetur. Ergo eadem peccata sunt carnalia et
spiritualia. Non ergo sunt distinguenda ad invicem.
4. Praeterea, si aliqua peccata specialiter sunt carnalia, hoc
potissime intelligendum videtur de illis peccatis quibus aliquis in
corpus suum peccat. Sed sicut apostolus dicit, I ad Cor. VI,
omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem
fornicatur, in corpus suum peccat. Ergo sola fornicatio esset
peccatum carnale, cum tamen apostolus, ad Ephes. V, etiam
avaritiam carnalibus peccatis annumeret.
Sed contra est quod Gregorius, XXXI Moral., dicit quod septem
capitalium vitiorum quinque sunt spiritualia, et duo carnalia.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, peccata recipiunt speciem
ex obiectis. Omne autem peccatum consistit in appetitu alicuius
commutabilis boni quod inordinate appetitur, et per consequens in eo
iam habito inordinate aliquis delectatur. Ut autem ex superioribus
patet, duplex est delectatio. Una quidem animalis, quae consummatur
in sola apprehensione alicuius rei ad votum habitae, et haec etiam
potest dici delectatio spiritualis, sicut cum aliquis delectatur in
laude humana, vel in aliquo huiusmodi. Alia vero delectatio est
corporalis, sive naturalis, quae in ipso tactu corporali perficitur,
quae potest etiam dici delectatio carnalis. Sic igitur illa peccata
quae perficiuntur in delectatione spirituali, vocantur peccata
spiritualia, illa vero quae perficiuntur in delectatione carnali,
vocantur peccata carnalia; sicut gula, quae perficitur in delectatione
ciborum, et luxuria, quae perficitur in delectatione venereorum.
Unde et apostolus dicit II ad Cor. VII. Emundemus nos ab omni
inquinamento, carnis et spiritus.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, illa vitia
dicuntur opera carnis, non quia in voluptate carnis perficiantur, sed
caro sumitur ibi pro homine, qui dum secundum se vivit, secundum
carnem vivere dicitur; ut etiam Augustinus dicit, XIV de Civ.
Dei. Et huius ratio est ex hoc, quod omnis rationis humanae defectus
ex sensu carnali aliquo modo initium habet.
Et per hoc etiam patet responsio ad secundum.
Ad tertium dicendum quod in peccatis etiam carnalibus est aliquis actus
spiritualis, scilicet actus rationis, sed finis horum peccatorum, a
quo denominantur, est delectatio carnis.
Ad quartum dicendum quod, sicut Glossa ibidem dicit, specialiter in
fornicationis peccato servit anima corpori, intantum ut nihil aliud in
ipso momento cogitare homini liceat. Delectatio autem gulae, etsi sit
carnalis, non ita absorbet rationem. Vel potest dici quod in hoc
peccato etiam quaedam iniuria fit corpori, dum inordinate maculatur.
Et ideo per hoc solum peccatum dicitur specialiter homo in corpus
peccare. Avaritia vero quae in carnalibus peccatis connumeratur, pro
adulterio ponitur, quod est iniusta usurpatio uxoris alienae. Vel
potest dici quod res in qua delectatur avarus, corporale quoddam est,
et quantum ad hoc, connumeratur peccatis carnalibus. Sed ipsa
delectatio non pertinet ad carnem, sed ad spiritum, et ideo secundum
Gregorium, est spirituale peccatum.
|
|